totidem aut etiam plureis annos sub iisdem praeceptoribus impen¬
disse. Nam de meipso nihil dicam, quem post sextum et septimum
annum nihil pudet multa ignorare. Tunstallum etiam et Paceum
135 praetereo, quos diutius fortassis quam eorum ingenia exigebant,
praeceptoris detinuit vel ignorantia vel negligentia. Morum ipse
nosti quam acutus sit, quam vehementi ingenio, quantis etiam, si
coeperit, viribus incumbat ; in summa, quam sit tui similis. Nolo
iam propius accedere ; nam de teipso et excellenti tuo ingenio te
140 admonere cum superuacuum fuerit, tum assentationi fortassis proxi¬
mum. Sed tamen neuter, opinor, vestrum est qui se tam cito haec
salebrosa dicet percurrisse, vt post vnum aut alterum mensem
potuerit quo vellet sine duce progredi ; praesertim qum tot flexus,
tot diuerticula vbique occurrant, vt possint vel expertos ducere in
145 errorem. Quapropter si vis vt procedat Episcopus et ad aliquam in
his literis frugem perueniat, fac peritum aliquem harum rerum ex
Italia accersat, qui et manere tantisper cum eo velit, donec se tam
firmum ac validum senserit vt non repere solum sed et erigere sese
ac stare atque etiam ingredi possit. Nam hoc pacto, melius mea
150 sententia futurae eius eloquentiae consules quam si balbutientem
adhuc et pene vagientem veluti in cunis relinquas. Vale.
Habes, mi Erasme, epistolam bene longam, qua praeteriti temporis
silentium nimia loquacitate compensaui; sed tamen hoc ipsum tibi
ipse imputabis, qui toties ad me de his rebus scripseris vt necesse
155 haberem pluribus verbis respondere. Iterum vale.
Oxonii iii Cal. Februarii.
521,,, FROM SYLVESTER GIGLI.
Epistole elegantes f°. n* vo. Rome.
CA: p Oo Monde 1. 20):) Ube 16m. 31 January 1514.
[Contemporary with Epp. 517-19. From Ep. 552. 2, 3 this letter seems to have
been edited at ll. ro seq. before publication.
Sylvester Gigli (1463—18 Apr. 1521) of Lucca had the good fortune to succeed
his uncle as Bp. of Worcester and English agent at the Papal court in 1498.
In the autumn of 1504 he was sent to England on a Papal mission (see Ep. 218
introd.), and remained about the Court until the spring of 1512, when he
returned to Rome as one of the English ambassadors to the Lateran Council.
As a colleague and rival, he was accused of complicity in Bainbridge’s death
in 1514, but was acquitted. He was helpful to Wolsey in obtaining the
cardinalate, and was thenceforward Wolsey’s chief agent in Rome; but he
failed to secure the cardinalate for himself. See Creighton, Historical Essays,
pp. 202-20, and in DNB. ]
133. & MS.: aut F. 156. MS. : Feb. E: Februarias F.
147. Italia] This may be contrasted with Erasmus’ opinion in Ep. 457. 58, 9 ;
reiterated in Ep. 540. 28 seq.