OCR
440 LETTERS OF ERASMUS [7557 quid cuiquam hominum reliquisti ? qui ad summam istam doctrinam et eloquentiam, in qua iam omnium confessione et iudicio excellis, tantam praeterea curam et diligentiam addideris, vt non studioso 55 solum ac diligenti lectori, sed serupuloso etiam atque adeo curioso abunde satisfeceris. Nam vt varias huius Noui Testamenti antiquorum editiones omittam, quarum aliqua adhuc vestigia apud scriptores extant ; vt taceam etiam diuersam et interdum contrariam lectionem, de qua iudicare difficile sit propter eorum qui eam nobis reliquerunt, 6o auctoritatem et eximiam doctrinam ; vt recentiorum item quorundam praeteream annotationes, quae omnia scrutasse te et examinasse atque etiam excussisse non dubito: quis, quaeso, maiorem exoptet diligentiam quam te in ista recognitione Noui Testamenti adhibuisse ostendis? Ante omnia ad probatissimorum auctorum citationem, 65 emendationem, enarrationem.—In his paucis verbis quantus labor, quanta cura, quanta demum solicitudo! Transeo tot praeclara nomina, Origenis, Chrysostomi, Cyrilli, Hieronymi, Ambrosii, Hilarii, quos pauci theologorum nostra aetate legunt, nemo intelligit.—Deinde ad Graecam veritatem (hoc est omissis riuulis ad fontem recurrere) et zo in quibus etiam oportuit locis Hebraicam : siue id solus siue, vt ais, cum Theseo tuo feceris. Nec his contentus addis vetustissimorum codicum synceram et incorruptam fidem, sine qua frustra fortassis in aliis sudaueris. Qua tamen in re nescio certe quid magis admirer, diligentiamne in inquirendo tuam an in inueniendo felicitatem : 75 tanta est istorum librorum, Graecorum maxime, in hoc nostro orbe paucitas. Quamobrem post istam tuam tam raram et exquisitam diligentiam, qualem nemo, credo, alius tali operi adhibuisset, non est profecto quod debeas a me quicquam expectare, in tanta praesertim istius lin80 guae ignorantia et omnium pene bonarum literarum obliuione. Perlegam tamen haec tua studiose ac diligenter ; sed perlegam non iam tua causa, sed mea, vt ex eis aliquid discam. Quanquam et tua quoque, Erasme, legam libenter; et si quid occurrerit quod mihi non probatur, —quod aut parum certe aut potius nihil futurum 85 auguror, —non grauabor tibi per literas significare: id quod Moro quoque nostro, ni fallor, recepi me facturum, ne eum putes asperius tibi obiurgandum, quod te fefellit. Quod autem toties ad me de Episcopo Roffensi scribis, singularem sane erga eum amorem ac beneuolentiam ostendis et simul progo mouendi literas Graecas mirum desyderium, qui eas tam insigni et in omni genere doctrinae excellenti pontifici labores reddere 6r. scrutatum esse F, 72. in aliis om. H. 70. vt ais] Epp. 334. 127 and 335. 278.