OCR
520] FROM WILLIAM LATIMER 439 menses ad me seripseras. Sed eas ego literas primo forte eo die legi quo Morum conueni; ex quibus ille nactus occasionem, egit de vtraque re mecum accurate. Verum qum ego vtrunque illi pernegassem, quod Episcopo nihil in tantillo tempore (mensem enim petebat) me profuturum sciebam, in altero plane intelligebam me frustra laboraturum, de Episcopo quidem mihi rem integram reliquit ; de te vero coepit magis magisque instare vi, si quo modo possem, te iuuarem, tibique in retractando hoc Nouo Testamento meam qualem- 20 cunque operam commodarem. Tribuendum enim hoc affirmabat vel singulari tuae humanitati vel consuetudini ac familiaritati nostrae, tribuendum tuo in me amori ac beneuolentiae, tribuendum etiam publicae omnium, quorum asserebat te agere negocium, vtilitati ; pluresque alias causas allegabat, quas vt veras ac magnas fatear esse, 25 ita, si quid efficere potuissem, mihi certe parum necessarias. Neque enim voluntas mihi deest, Erasme, neque deerit vnquam, vel ornandi te, si detur occasio, vel iuuandi, si qua in re tibi vsui esse possim. Sed qum octo aut nouem annos in aliis studiis ita sim versatus vt vix vllam interim paginam Graecam vel Latinam attigerim, quod vel me tacente hae literae tibi facile declarabunt, quid debui aut etiam quid potui vel Moro roganti vel tibi postulanti promittere? quando etiam me vehementer pudet—xpù yàp opar TadnGes eimeiv— vel ad te scribere, hominem, vt nihil aliud dicam, disertissimum. Et nisi ex literis tuis intellexissem te maius aliquid a me expectare quam aut promittere debui aut potui praestare, has ipsas literas ad te non dedissem. Neque aliis tuis literis propterea quicquam hactenus respondi, quod me tam alienum a toto hoc genere officii intelligerem : quae res et si antehac sine negligentiae vel ingratitudinis suspicione non fuerit, iam certe vera fatenti erit ignoscenda. Quid quod huic 40 studiorum intermissioni (qua non alia maior meo iudicio literarum pernicies) accedit etiam aliud et nescio an huic rei quam a me petis maius incommodum? quod omnes fere qui in sacris literis aliquid scriptum reliquerunt, longe aliis verbis et aliis figuris quam veteres illi Graeci vsi sunt, tantumque ab illa antiquorum lingua, cui ego 45 olim operam dedi, distant, vt parum sit quod apud eos intelligam, nihil plane quod ausim polliceri, qum nec locutionis figurae, ex quibus interdum solis sensus dependet, nec verborum proprietates sint mihi satis notae. Quanquam si essent haec omnia mihi notissima nec aliquid surri- 5o puisset ista studiorum meorum intermissio, quid mihi tu tandem aut oe os Q w Jı 21. commodarem MS.: commendarem N. E: tribendum MS. 25. fateor I, 33. me 0m. N. E: TàAnßedo MS. 38. quod E: quo MS. 13. scripseras] Cf. Ep. 468. ro n. 29. aliis studiis] Perhaps music : see Ep. and also 1. 37 infra. 207. 22 N.