Latinas Graecasque solito sibi more adiungat. Hic quoniam audiuit 10
te ibi commoraturum, quanquam pro vetere sua tecum consuetudine
nihil sibi non possit de te polliceri, tamen (vide quantus apud te
passim videor, quo ego non hercle minus triumpho quam alii regum
familiaritate gloriantur) impense rogauit vt ad illam gratiam qua se
valere tecum per se putat, meam etiam commendationem diligenter 15
adiungerem ; vti sibi liceat tuo consilio atque auxilio ad bonarum
litterarum profectum frui. Scio, mi Erasme, non esse te multis
verbis rogandum vt in studiis adiuues hominem ad litteras pro¬
pensum, tantae spei, tam notae diligentiae, et qui iam nune scis
quantum promouerit, amicum praeterea et meum et tuum, hoc est 20
bis tuum : qui velut munus quoddam hoc tibi iam olim desumpsisti,
vt aetatem omnem dies noctesque in adiuuandis omnium hominum
studiis insumeres. Quanquam, si quid hoc ad cumulum possit
addere, etiam rogo vt quod nulli negas, hoc Palgrauo nostro praestes
etiam prodigentius; cui eas litteras omnes dedi ad te perferendas, 25
quae tibi olim ab amicis Basiliensibus missae apud (me) iam diu
sunt seruatae. Quae res commode accidit. Nam neque certior quis¬
quam offerri potuit qui eas perferret, neque ipse quicquam (optare)
quo veniret gratior quam tam multas, tam diu desyderatas, pene
etiam desperatas, hominum tam charorum doctissimas epistolas ; 30
quas tamen iussi ne ante tibi traderet quam stipulatione facta pro¬
miseris sic te accepturum tanquam ille tibi in singulis commen¬
da(re)tur.
Ausculto quotidie atque arrectis auribus asto de re illa tua Sici¬
liensi, quae Deum precor vti contingat feliciter. D. Tunstallus 35
litteras nuper ad me dedit plenas affectus amicissimi ; cuius iudicium
tam candidum, tam honorificum de republica nostra, dispeream,
Erasme dulcissime, nisi me magis exhilarauit quam talentum Atti¬
26. me add. LB. 32. commendaretur LB.
1554 (Le Neve); but in spite of this was obliged to support himself by
Mary invited preferment for him from
Wolsey in Noy. 1514 and Apr. 1515.
In Aug. 1517 he was proposing to
return to Louvain (Lond. vii. 4, 5;
LB. 522, 540) to renew the studies
begun at this time, after a short visit
to England (LB. App. 150). In 1524
Pynson printed for him a French
grammar, Lesolarcissement de la langue
Prancoyse, the first composed in Eng¬
land (DNB. xix. 204); but I cannot
find that any copy now exists. By
1525 he had become tutor to Henry
Fitzroy, Duke of Richmond (1519-36),
Henry vnrs natural son ; and he was
still in this office in 1520. He received
some preferment, but neyertheless
teaching, and in 1532 was proposing to
settle at Cambridge for this purpose. In
1540 he was a member of Convocation,
when Henry’s marriage with Anne of
Cleves was annulled. See Brewer.
25. litteras] Cf. Ep. 481. 8 n.
34. arrectis] Cf. Verg. Aen. 2. 303.
Siciliensi] Cf. Ep. 475. 4 n.
35. Tunstallus] Stapleton, Tres Thomae,
1588, Vita Mori, pp. 64,5, prints a letter,
undated, in which More thanks Tun¬
stall for his favourable judgment of
the Utopia. In writing to Warham
and another English friend (Stapleton,
pp. 206,8) More pretended that it had
been printed by Gilles without his
knowledge ; cf. Ep. 30. 16 n.