414 LETTERS OF ERASMUS [ 1516
cum. Itaque nescis nune quantum gestio, quantum creui, quanto
40 memet altiorem gero: ita mihi assidue versatur ob oculos perpetuum
destinari mihi principatum ab Vtopianis meis, quin iam nunc mihi
videor incedere coronatus insigni illo diademate frumentaceo, con¬
spicuus paludamento Franciscano, praeferens venerabile sceptrum e
manipulo frugis, stipatus insigni Amauratorum comitatu atque ita
45 celebri pompa legatis atque principibus aliarum gentium occurrere,
miseris plane pre nobis, stulte videlicet superbientibus, quod veniant
ornati pueriliter et mundo muliebri onusti, vinctique auro illi de¬
spuibili, purpura et gemmis atque aliis bullatis nugis deridiculi,
Quanquam nolim aut te aut Tunstallum nostrum ex aliorum ingeniis
50 aestimare me, quorum fortuna mores mutat. Equidem etsi superis
visum est nostram humilitatem ad hoc fastigii et sublimitatis
euehere, cui nullum regum posse conferri censeo, veteris tamen illius
consuetudinis quae mihi olim priuato fuit vobiscum, nunquam me
sentietis immemorem. Quod si non grauemini tantillum viae facere
55 vt Vtopiam veniatis ad me, profecto efficiam vt mortales omnes quos
clementiae nostrae regit imperium, id honoris exhibeant vobis quem
debent eis quos intelligunt ipsorum principi esse charissimos.
Prosecuturus eram longius hoc dulcissimum somnium, sed Aurora
consurgens, veh misero, discussit somnium et principatu me excussit,
60 atque in pistrinum meum me, hoc est in forum, reuocat. Hoc tamen
me consolor, quod vera regna video non multo prolixiora.
Vale, charissime Erasme.
Deventer MS. 91, f. 145 v°. Zwolle.
LB. App. 104. (c. December 1516.)
[For the date see Ep. 495 introd.]
GHERARDVS LISTRIVS DOMINO ERASMO S.
Lon@IcaMPIANVM mihi a te commendatum, quantum potui, litteris
Graecis docendis iuui; sed quod heae parum lucrosae esse videbantur,
aut quod longo tempore indigerent, ad mathematicam, quam sibi
sperat lucrosiorem fore, animum adiecit; in qua certe mihi non
5 mediocriter videtur promouisse. Patres nostri omnesque adeo docti,
qui hie tui nominis sunt studiosissimi, vehementer a te contendunt
vt commentarios in sancti Pauli epistolas et scribas, vt crebro
recepisti, et scriptos quamprimum aedas. Domine Erasme, ex animo
500. 8. scriptas MS. : corr. LB.
499. 42. diademate] Cf. Utopia, ed. 45. legatis] ibid. pp. 177-81.
Lupton, pp. 233,4. 500. 7. crebro] Cf. Ep. 495. 43 n.