OCR Output

412 LETTERS OF ERASMUS [1516

quorum libuerit iudicio committas. Vbi vero quae visa fuerint
adieceris vel deleueris, cura vt exemplum ex tua sententia correctum
mundius excribatur, deinde Romam ad Vigorniensem mittito vna
cum meis ad eum litteris, quibus scribo quae censeo expedire. Sed
25 caue tuam epistolam zpos rò uéyuorov obliuiscare, et es bono animo;
felix post paulo eris, quando tua felicitas ex hoc pendet quod prope
in tua est manu.
Ad tuas litteras quas proxime Morus mihi reddidit, haud ma¬
gnopere mihi est quod rescribam, nisi quod risum mihi mouit illud
30 hominum genus ventri natum ; et miror te istis rabulis os obstruere
potuisse, et eos ita sui compotes esse vt queant tacere. De nostro
| Tunstale ne totum tibi vendices, ita Deus me amet vt plurimum
vereor ne grauissimas eius occupationes meis ineptiis disturbem ;
quamobrem operam do vt eis temporis quam minimum eripiam :
35 nam mihi ad nugas aliquot vtcunque infulciendas semper aliquid
vacat. Caeterum postquam me tibi Aesculapium fecisti, gallum
eximium para, quem mihi confestim sacrifices. Cura tamen vt
valeas.
Prid. non. Xbris ex Westmon,
40 Facundissimo eë vndecunque doctissimo D. Erasmo Roterodamo

theologo.
499. From THOMAS MORE.
Deventer MS. 91, f. 188. (London. )
LB. App. 250. (c. 4 December 1516.)

[Between Epp. 481 and 502. It probably answers a letter contemporary with
Ep. 483, which was delivered to Ammonius by More (Ep. 498. 28); and may
therefore be placed, as Mr. Nichols suggests, with Ep. 498, which answers
Ep. 483. Brewer is misled by the date 1517 wrongly added to Ep. 502 in LB.]

MORVS ERASMO S. P. D.

De equo tuo conueni Vrsuicum. Is se negat adhuc nactum talem
quem dignum censeat qui mittatur ad te, sed, nisi mittat ante, ad
proximas nundinas omnino missurum, Remisi nuper ad te Maruffi
syngrapham cum liberalioribus litteris, vt ipse affirmat. Nam ego

5 nequiui legere, nec Lilius noster, quanquam probe calleat Italice.
Pecuniam quam apud me reliquisti Aegidius noster iamdudum habet :
nam procurator meus rediit, qui dicit se soluisse.

D. Palgrauus, amicus noster et tibi, vt scis, iam olim deditissimus,
Louanium petit incubiturus legibus, sed ita tamen vt bonas litteras

499. 5. nec coni. LB: sed MS.

499. 6. reliquisti] Cf. Ep. 467. 10 n. and on her marriage to Louis XII ac¬
8. Palgrauus] John Palgrave or companied her to France as secretary
Palsgrave, M.A., was ‘schoolmaster’ and chaplain in Oct. 1514. He was
to Mary, ‘ Princess of Castile,’ in 1513; Prebendary of St. Paul’s 29 Apr. 1514¬