OCR
FROM THOMAS MORE 413 499] Latinas Graecasque solito sibi more adiungat. Hic quoniam audiuit 10 te ibi commoraturum, quanquam pro vetere sua tecum consuetudine nihil sibi non possit de te polliceri, tamen (vide quantus apud te passim videor, quo ego non hercle minus triumpho quam alii regum familiaritate gloriantur) impense rogauit vt ad illam gratiam qua se valere tecum per se putat, meam etiam commendationem diligenter 15 adiungerem ; vti sibi liceat tuo consilio atque auxilio ad bonarum litterarum profectum frui. Scio, mi Erasme, non esse te multis verbis rogandum vt in studiis adiuues hominem ad litteras propensum, tantae spei, tam notae diligentiae, et qui iam nune scis quantum promouerit, amicum praeterea et meum et tuum, hoc est 20 bis tuum : qui velut munus quoddam hoc tibi iam olim desumpsisti, vt aetatem omnem dies noctesque in adiuuandis omnium hominum studiis insumeres. Quanquam, si quid hoc ad cumulum possit addere, etiam rogo vt quod nulli negas, hoc Palgrauo nostro praestes etiam prodigentius; cui eas litteras omnes dedi ad te perferendas, 25 quae tibi olim ab amicis Basiliensibus missae apud (me) iam diu sunt seruatae. Quae res commode accidit. Nam neque certior quisquam offerri potuit qui eas perferret, neque ipse quicquam (optare) quo veniret gratior quam tam multas, tam diu desyderatas, pene etiam desperatas, hominum tam charorum doctissimas epistolas ; 30 quas tamen iussi ne ante tibi traderet quam stipulatione facta promiseris sic te accepturum tanquam ille tibi in singulis commenda(re)tur. Ausculto quotidie atque arrectis auribus asto de re illa tua Siciliensi, quae Deum precor vti contingat feliciter. D. Tunstallus 35 litteras nuper ad me dedit plenas affectus amicissimi ; cuius iudicium tam candidum, tam honorificum de republica nostra, dispeream, Erasme dulcissime, nisi me magis exhilarauit quam talentum Atti26. me add. LB. 32. commendaretur LB. 1554 (Le Neve); but in spite of this was obliged to support himself by Mary invited preferment for him from Wolsey in Noy. 1514 and Apr. 1515. In Aug. 1517 he was proposing to return to Louvain (Lond. vii. 4, 5; LB. 522, 540) to renew the studies begun at this time, after a short visit to England (LB. App. 150). In 1524 Pynson printed for him a French grammar, Lesolarcissement de la langue Prancoyse, the first composed in England (DNB. xix. 204); but I cannot find that any copy now exists. By 1525 he had become tutor to Henry Fitzroy, Duke of Richmond (1519-36), Henry vnrs natural son ; and he was still in this office in 1520. He received some preferment, but neyertheless teaching, and in 1532 was proposing to settle at Cambridge for this purpose. In 1540 he was a member of Convocation, when Henry’s marriage with Anne of Cleves was annulled. See Brewer. 25. litteras] Cf. Ep. 481. 8 n. 34. arrectis] Cf. Verg. Aen. 2. 303. Siciliensi] Cf. Ep. 475. 4 n. 35. Tunstallus] Stapleton, Tres Thomae, 1588, Vita Mori, pp. 64,5, prints a letter, undated, in which More thanks Tunstall for his favourable judgment of the Utopia. In writing to Warham and another English friend (Stapleton, pp. 206,8) More pretended that it had been printed by Gilles without his knowledge ; cf. Ep. 30. 16 n.