OCR Output

480 | TO WILLIAM BUDAEUS 369

aliquoties insignium rerum hinc atque hine sese confertim offerentium
copia veluti obruaris ac degraueris, neque sinaris manum de tabula 230
tollere. Atque ita accidit fortassis vt lector ceu conuiua fastidiosulus
alicubi modum apparatus in te desyderet. Ad haec cum nihil
ysquam esse patiaris, nec in rebus nec in verbis, quod cum vulgo
triuiisque tibi commune sit, hoc est quod non insigne sit et exquisitum
eque penitissimis Musarum adytis depromptum, nusquam remissus, 235
nusquam oscitans, sed semper vrgens et instans tibi; fieri necessum
est vt non temere tuis delectetur, nisi lector egregie doctus et idem
ociosus nec minus interim attentus, atque is plus prope laboret
legendo quam tu scribendo. Nam tibi quidem eam facultatem
diutinus iam et exactissimus dicendi scribendique vsus peperit, vt ea 240
quoque tibi citra curam fluant quae nobis magno studio videantur
elaborata.

Iam animaduerto te metaphoris ac parabolis impendio delectari,
quas habes plaerasque mire raras et insigniter argutas; sed quam
semel amplexus sis, ab ea vix vnquam diuelli potes: vnde fit vt 245
cum totus sermo gemmeus sit potius quam gemmis distinctus, non¬
nihil videatur a naturali simplicitate recedere. Atqui cum in iis
quae constant artificio alios alia capiant, quod natiuum sit, id occulta
quadam vi tangit et allicit omnes, nec paulo iucundius irrepit et
illabitur in animos hominum veluti cognatum. Nam quod vbique 250
mavu pirdratpis es, a multis laudi dabitur, a nemine non facile con¬
donabitur: quanquam ¢iAocodixdrepov est mea sententia sic de rebus
et hominibus agere, vi mundum hune communem omnium patriam
esse ducamus, etiam si pulcherrimam orbis Christiani partem Galliam
esse fatear. Ad haec, dum in rapexBdoes eruditissimas simul et 255
amoenissimas crebrius expatiaris et in his longule commoraris,
periculum fortassis est ne quis morosior ita secum cogitet: Praeclara
quidem haec et splendida, sed vt olim rí rara mpòs tov Acovucoy, ita
quid ista ad Assem? Caeterum ego et video, ni fallor, et probo
tuum hac in re consilium. Istiusmodi locos aliquot tibi paraueras, 260
vsurus simul atque incidisset occasio. Eos non incallide miscuisti
argumento quanquam alieniori: vt hac arte pariter et laterent ac
fallerent rots BeBydovs et legerentur ab eruditis et candidis, nec
vnquam interciderent intermixta rebus vel ob solam vtilitatem
yieturis. Vnum illud non satis potui coniectare, quo tandem con- 265
silio opus tam eximium et dubio procul immortale futurum nemini
volueris dicare nominatim. Neque enim dubito quin id certo aliquo
consilio sit factum.

Video quidem iamdudum quam sim ineptus, qui de tuo ingenio
extra omnem aleam censurae posito quicquam iudicem. Sed quid 270

230. velut 0°. 255. Ad F: At 0. 262. ac fallerent C: fallerentque F,

ALLEN II Bb