vt ait Flaccus ?
Loca, tametsi iam ante non omnino indiligenter legeram, tuo
monitu relegi. Ob primum illum non mediocriter tibi debent bonae
literae atque harum candidati, quarum causam tam gnauiter agis.
Vero verius est quod scribis: nulla regio non gignit eximia ingenia,
si modo sint qui foueant prouehantque. At iis quorum arbitrio res
fere versantur mortalium, nihil aeque inuisum ac ea studia sine
quibus nec homines sumus. In secundo saepe demiratus sum tuam
istam òs din00s Dpayxux)v tappyotay ovd€ Tod “Apyrepews adrod pevdorevyv.
Sed primum dodadeorepoy Kat dxwduvdrepoy ddkveis tov dTobavovia,
Deinde prodest hac quidem in parte, quod a paucissimis intelligitur
Tù dyyua; Siquidem cum vbique sic intendas eloquentiae tuae neruos
vt non Midae sed Apollineis auribus canere videaris, tamen illic data
opera Avxodpovedy 7 miscuisti, Loxian quempiam nobis referens.
Idque magis etiam facis in priore illa stomachatione ; quam nec ipse
quiui intelligere, quod res ipsas parum notas habeam, et tu nomina
supprimis. Iam in operis calce mire philosopharis cum tuo Deloino,
viro iam olim mihi cognito ex Coleti praedicatione, deinde ex
congressu quoque prius Aurelii, mox Parisiis: at hic quoque, Deum
immortalem, qua vehementia, qua libertate xaraBaxyevoas Kal dorpapas
eis TOUS Lepeas Tovs vor !
Sed illud quam festiuum exigis, vt de tuo ingenio pronunciem ;
quasi vero is sim qui vel assequar rarissimas istas ac pene diuinas
animi tui dotes. De Budaeo iamdudum eruditissimorum hominum
senatus magno consensu pronunciauit. Quorum sententiae si sub¬
scripsero, quantulum fuerit hoc momenti quod vnius homunculi
plebeii possit adferre calculus? sin dissentiam, quis ferat impu¬
dentiam? Cum tua lego, mi Budaee, videre videor locupletissimum
quendam patremfamilias, non qualis fuit Lucullus, cui plura domi
erant quae fallerent dominum, quemadmodum inquit Horatius, et
prodessent furibus; sed non minus diligentem quam locupletem,
cui suae opes et probe cognitae sint, ac singulis in suos digestis
nidulos cuncta in procinctu sint ac velut in numerato. Prestant
hoc tibi partim accuratissimi indices, quos olim in hune vsum ad
omnes tuos codices parasti, partim atque adeo multo maxime felicis¬
sima ista memoria et quouis indice fidelior; vnde fieri video vt