facerem? Ita iubet Budaeus. Minus improbum arbitror ineptire
quam tibi parum esse morigerum. Neque tamen haec dixerim, quod
vllam ingenii dotem in tuis scriptis desyderem aut vllo offendar
incommodo. Primum enim admodum sim inciuilis, si me in corpore
275 tam specioso vnus aut alter neuus offendat. Deinde sic amo Budaeum
vt etiam si quis inesset neuus, is meis oculis blanditurus sit, Neque
tamen vsque adeo amore tui cecutio quin illud vere perspexisse me
credam, nihil hactenus produxisse Gallias quod cum ingenii tui
monumentis in certamen venire possit, et tamen omnibus a tergo
280 relictis cotidie temetipsum superas.
Bene vale kaù oikoðóuyoov ¿ya tóxn, vt summam votorum habeas,
et tu mihi aliquando gratulari possis rayypico, ego tibi Lucullo.
Bruxellae quinto Cal. Nouemb. anno m.p.xvr.
Deventer MS. 91, f. 163 v°.
LB. App. 87.
London.
31 October (1516).
[This was answered by a letter contemporary with Ep. 483; to which Ep. 499
is probably the reply. Cf. Ep. 499 introd. ]
THOMAS MORVS DOMINO ERASMO SVO S.
RescrIBo, mi Erasme, serius, quod certi aliquid scribere cupiebam
de equo tuo ab Vrsuico; verum id vt possem ne adhuc quidem
contigit, quoniam is in curam quandam suam multis ab vrbe milli¬
bus contulerat se, necdum redierat. Vbi venerit, quem indies
5 expectamus, res agetur sedulo. Pecuniam apud me depositiciam
Aegidio nostro persolutam esse non dubito; nam litteras accepi
a procuratore meo scriptas Antwerpiae, quibus scribit se protinus
soluturum, Eas litteras quas olim ad me legendas misisti e Basilea,
non potui committere huic tabellario; sed mittam tamen breui,
1o cum fuero nactus aliquem quem possim magno onerare fasciculo.
Bedillus exhibuit mihi epistolam ab Episcopo Basiliensi ad Cantua¬
riensem nec non eam qua respondit Archiepiscopus, vtramque
431. a. promisso post Vrsuico add. LB: sed cf. Ep. 467. 7, ét 1.8 n. infra.
3. curiam LB, perperam.
481. 3. curam] On 5 July 1516
Urswick had been appointed a com¬
missioner of sewers for Middlesex,
Hssex, and Herts (Brewer ii. 2138);
and that business may have called
him away.
5. Pecuniam] Of. Ep. 467. 10n.
7. procuratore] Perhaps Berckman;
cf. Ep. 491. 10.
8. e Basilea] must be connected with
litteras (cf. l. an.); for Epp. 499. 25, 6
and 502. 2, 3 show that these were let¬
ters received by Erasmus from his Basle
friends, They were perhaps contem¬
porary with Epp. 328, &c.; for Ep.
499 implies that they had been long
in More’s hands.
11, epistolam] Cf, Ep. 425. 33 ne