OCR
480 | TO WILLIAM BUDAEUS 369 aliquoties insignium rerum hinc atque hine sese confertim offerentium copia veluti obruaris ac degraueris, neque sinaris manum de tabula 230 tollere. Atque ita accidit fortassis vt lector ceu conuiua fastidiosulus alicubi modum apparatus in te desyderet. Ad haec cum nihil ysquam esse patiaris, nec in rebus nec in verbis, quod cum vulgo triuiisque tibi commune sit, hoc est quod non insigne sit et exquisitum eque penitissimis Musarum adytis depromptum, nusquam remissus, 235 nusquam oscitans, sed semper vrgens et instans tibi; fieri necessum est vt non temere tuis delectetur, nisi lector egregie doctus et idem ociosus nec minus interim attentus, atque is plus prope laboret legendo quam tu scribendo. Nam tibi quidem eam facultatem diutinus iam et exactissimus dicendi scribendique vsus peperit, vt ea 240 quoque tibi citra curam fluant quae nobis magno studio videantur elaborata. Iam animaduerto te metaphoris ac parabolis impendio delectari, quas habes plaerasque mire raras et insigniter argutas; sed quam semel amplexus sis, ab ea vix vnquam diuelli potes: vnde fit vt 245 cum totus sermo gemmeus sit potius quam gemmis distinctus, nonnihil videatur a naturali simplicitate recedere. Atqui cum in iis quae constant artificio alios alia capiant, quod natiuum sit, id occulta quadam vi tangit et allicit omnes, nec paulo iucundius irrepit et illabitur in animos hominum veluti cognatum. Nam quod vbique 250 mavu pirdratpis es, a multis laudi dabitur, a nemine non facile condonabitur: quanquam ¢iAocodixdrepov est mea sententia sic de rebus et hominibus agere, vi mundum hune communem omnium patriam esse ducamus, etiam si pulcherrimam orbis Christiani partem Galliam esse fatear. Ad haec, dum in rapexBdoes eruditissimas simul et 255 amoenissimas crebrius expatiaris et in his longule commoraris, periculum fortassis est ne quis morosior ita secum cogitet: Praeclara quidem haec et splendida, sed vt olim rí rara mpòs tov Acovucoy, ita quid ista ad Assem? Caeterum ego et video, ni fallor, et probo tuum hac in re consilium. Istiusmodi locos aliquot tibi paraueras, 260 vsurus simul atque incidisset occasio. Eos non incallide miscuisti argumento quanquam alieniori: vt hac arte pariter et laterent ac fallerent rots BeBydovs et legerentur ab eruditis et candidis, nec vnquam interciderent intermixta rebus vel ob solam vtilitatem yieturis. Vnum illud non satis potui coniectare, quo tandem con- 265 silio opus tam eximium et dubio procul immortale futurum nemini volueris dicare nominatim. Neque enim dubito quin id certo aliquo consilio sit factum. Video quidem iamdudum quam sim ineptus, qui de tuo ingenio extra omnem aleam censurae posito quicquam iudicem. Sed quid 270 230. velut 0°. 255. Ad F: At 0. 262. ac fallerent C: fallerentque F, ALLEN II Bb