festiuissimo simul et doctissimo ouprailopar kal ouppirocopa.
Titulus tibi videtur magnum quiddam polliceri. Caeterum non 90
probas quod ea ex locis sumpserim communibus, id sentiens, vti
coniecto, e vulgatis ac passim obuiis autoribus desumpta. Sed quid
facias si praeterea nemo quicquam de Copia praecepit? Fabius
paucis attigit modo. Trapezontius Hermogenis compilator copiose
pollicetur de Copia; at cum pollicitantem vsque sequenti mihi iam 95
vertigo capitis oboriretur, nihil vnquam de Copia comperi quod
alicuius esse momenti videretur. Venetiis cab ri rod “Eppoyévovs
duprPov Magis quam legi; nec apud hune repperi quod magno vsui
futurum videretur. Post editum opus comperi apud Rodolphum
Agricolam nonnihil: quem virum si fatorum inuidia superesse 100
voluisset, haberet Germania quem Italis opponeret, qualem nunc
habet Gallia Budaeum, sed vnum. Equidem videbam exemplis ex
optimis autoribus allegandis permultum maiestatis accessurum operi,
verum partim horrebam voluminum magnitudinem, partim perisset
vtilitas iis quibus labor ille peculiariter desudabat : quando nunc 105
quoque passim queruntur literatores argutius esse opus quam vt
a mediocriter doctis possit intelligi,
Iam vero quod te mouet mediocrium causa quibus nolis suam
prouinciam praeripi, eodem argumento deterrere poteras ne quicquam
omnino scriberemus. Nam si magna suscipimus, ea praeripiemus 110
maioribus, si mediocria, mediocribus, si infima, infimis. Quin illud
nemo nescit, omnibus in medio palmam esse positam qui artem
tractant musicam. Liberum est cuiuis et post meam aeditam
Copiam de copia praecipere. Mihi sat laudis est quod de ea vel
primus prodiderim aliquid vel diligentius et exactius caeteris: id 115
quod ipse, ni fallor, non inficias ibis. Age vero quam falsum illud
quod scribis, exemplum tuarum literarum tibi domi seruatum in
scheda, ne quando tecum, vt ais, obsignatis literis acerbius agam.
At quid tandem tibi profuerit ista tua cautio, postquam ad iudices
ventum erit? Tu chirographum proferes, ego item aëréypagor, sed 120
tu schedam, ego puram putam epistolam. Negare non potes, talem
ipse vis videri.
Sed zepi rév NerroXoynpdrov nimium fortassis diu Nerrohoyodpev.
Caeterum vt seriis agamus, agnosco nonnihil, optime Budaee, meam