OCR
480] TO WILLIAM BUDAEUS 365 festiuissimo simul et doctissimo ouprailopar kal ouppirocopa. Titulus tibi videtur magnum quiddam polliceri. Caeterum non 90 probas quod ea ex locis sumpserim communibus, id sentiens, vti coniecto, e vulgatis ac passim obuiis autoribus desumpta. Sed quid facias si praeterea nemo quicquam de Copia praecepit? Fabius paucis attigit modo. Trapezontius Hermogenis compilator copiose pollicetur de Copia; at cum pollicitantem vsque sequenti mihi iam 95 vertigo capitis oboriretur, nihil vnquam de Copia comperi quod alicuius esse momenti videretur. Venetiis cab ri rod “Eppoyévovs duprPov Magis quam legi; nec apud hune repperi quod magno vsui futurum videretur. Post editum opus comperi apud Rodolphum Agricolam nonnihil: quem virum si fatorum inuidia superesse 100 voluisset, haberet Germania quem Italis opponeret, qualem nunc habet Gallia Budaeum, sed vnum. Equidem videbam exemplis ex optimis autoribus allegandis permultum maiestatis accessurum operi, verum partim horrebam voluminum magnitudinem, partim perisset vtilitas iis quibus labor ille peculiariter desudabat : quando nunc 105 quoque passim queruntur literatores argutius esse opus quam vt a mediocriter doctis possit intelligi, Iam vero quod te mouet mediocrium causa quibus nolis suam prouinciam praeripi, eodem argumento deterrere poteras ne quicquam omnino scriberemus. Nam si magna suscipimus, ea praeripiemus 110 maioribus, si mediocria, mediocribus, si infima, infimis. Quin illud nemo nescit, omnibus in medio palmam esse positam qui artem tractant musicam. Liberum est cuiuis et post meam aeditam Copiam de copia praecipere. Mihi sat laudis est quod de ea vel primus prodiderim aliquid vel diligentius et exactius caeteris: id 115 quod ipse, ni fallor, non inficias ibis. Age vero quam falsum illud quod scribis, exemplum tuarum literarum tibi domi seruatum in scheda, ne quando tecum, vt ais, obsignatis literis acerbius agam. At quid tandem tibi profuerit ista tua cautio, postquam ad iudices ventum erit? Tu chirographum proferes, ego item aëréypagor, sed 120 tu schedam, ego puram putam epistolam. Negare non potes, talem ipse vis videri. Sed zepi rév NerroXoynpdrov nimium fortassis diu Nerrohoyodpev. Caeterum vt seriis agamus, agnosco nonnihil, optime Budaee, meam 97. Venetiae F. 98. H: dmXdev C. magno om. N. 121. putam C?: putem 0t. 93- Fabius] Quint. Inst. Orat. 10. I. too. Agricolam] In the De inuentione 94. Hermogenis compilator] Cf. dialectica, ii. 19-21 and iii. 5 and 16; Legrand iti, p. 118. which was not published until after 97. ‘Eppoyévovs] Aldus’ Rhetores Erasmus’ De Copia. Cf. Epp. 260 and Graeci, which includes Hermogenes, 336.1 n. was published in Nov. 1508. 112. omnibus] Cf. Ter. Ph. 16, 7.