125 indiligentiam vel potius infelicitatem. Et tamen tuis animati literis
fortassis audebimus nonnihil peyaAodpovéorepov; quod vtinam tam
feliciter succedat quam tu confidis. Où mavròs âvôpós nec omnes
Budaei sumus. Non sum ex eorum numero qui nihil nisi quod ipsi
faciunt rectum putant. Suspicio tuam istam exactam diligentiam
130 animique sublimitatem et argumentis et ipsa phrasi sese proferentem.
Recte haec suscipit Budaeus qui prestare potest, cuiusque virium
est ex Asse rocatra kai Troiara Ths mardeias ráñavra depromere. Decent
haec eum qui de Galliarum publica laude cum Italis povopayeî, cui
cum Hermolais et Pliniis concertatio est; denique Gallum ista
135 decet peyadoppoovvy, non Hollandum, et ia ovA\Bdyv Xééw, Budaeum
decet, non Erasmum.
Sed o Deum immortalem, quid ego audio? vxoremne meam haud
longe abfuisse a tuo contubernio? quanta felicitas vacare zelotypia !
Vtinam illa iamdudum aliquo demigrasset, non in tuas aedes (in
140 quas optarim omnes bonas felicitates simul commigrasse, postea¬
quam eas tu gratiarum et omnium virtutum domicilium ac sedem
reddidisti), sed vel ad fratres Franciscanos huius procos vel ad alios
si qui vehementius etiam adament. Quanquam (vt iocari desinam)
mea tenuitas mihi non admodum displicet. Alioqui licuerat iam
145 olim augere rem, ni semper hoc animo fuissem, vt mallem expeditam
fortunam quam amplam. Et magnus ille meus Moecenas Can¬
tuariensis tantum sua benignitate suppeditat quantum huic ocio,
quantum huic animo satis est. Neque quicquam ambio apud
serenissimum Principem meum; sed mihi parum humanum vide:
150 batur primum tali Principi, deinde patriae sic efflagitanti meum
hoc qualecunque obsequium pernegare. Illud mihi vehementer
molestum, mi Budaee, adesse Peniam, non item adesse Philologiam,
hoc est vmbram adesse, non adesse corpus. Fortunatissimus mihi
viderer, si vtraque mihi cvvoixos esset. At vide ne cui quod scribis
éovorarov videatur, tibi rem esse cum Penia, cum eodem tempore
duas aedifices villas, easque, vt ipse fateris, Lucullianas.
Porro quod iocaris esse periculum ne quando me deserat literarum
amor posteaquam contigerit inaurari, quod ad hanc sane rem attinet,
in vtramuis aurem ociosum te dormire iubeo. Neque enim aut
160 huiusmodi sunt tempora aut eiusmodi praesentis aulae status, vt
inaurentur qui sic ambiunt, hoc est qui pene fugitant. Hactenus