364 LETTERS OF ERASMUS [1516
Minoribus vigiliis constaturum erat nobis longe splendidius argu¬
mentum. At quid facias si his minutis sum natus? Neque enim
(vt mihi quidem videtur) tam reprehendi mereor qui argumenta
huiusmodi suscipiam, quam laudari quod iuxta praeceptum Hora¬
55 tianum expendens,
quid ferre recusent,
Quid valeant humeri,
abstineam ab his quae sustinere non queam. Tibi fortassis debetur
venia, qui studio quodam immodico mei cecutiens me posse credis
6o quod non possum: mihi laus etiam, qui meipsum meo metiens pede
mecum habitem et norim quam sit mihi curta supellex.
Tam periculum quod ostendis ne nomen meum tot libellis ob¬
solescat, id vero ne tantulum quidem me commouet. Quicquid hoc
est famae verius quam gloriae quod mihi meae peperere lucubrationes,
65 aequissimo animo lubensque posuerim, si liceat. Alios alia delectant
studia, et aliis in rebus alii valent; nec omnium idem est genius.
Mihi cordi est in huiusmodi friuolis philosophari; in quibus et
minus video nugacitatis et aliquanto plus fructus quam in magnificis
illis, vt ipsis videtur, argumentis. Denique qui vnum hoc spectat,
yo non yt sese ostentet sed vt prosit, huic non perinde refert in quam
splendidis versetur atque in quam vtilibus. Non refugiam etiam
illo contemptissimo Catunculo contemptiora, modo sensero ad proue¬
henda bona studia conducere. Non scribuntur haec Persiis ac Leliis,
pueris et crassulis scribuntur. Et vide, doctissime Budaee, quam
5 verum est illud Flacci nostri,
Treis mihi conuiuae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diuersa palato.
Copiam quam nos contemnimus (nam hic sane dudy dou sumus)
complures où rôv Tuxôvrwy laudibus vehunt, asseuerantes nullum
80 ynquam opus a me scriptum vel aeque frugiferum vel dexterius.
Quanquam hac in parte non satis video quomodo sibi constet tua
sententia. Incusaueras quod humiliora susciperem argumenta eaque
praeriperem inferioris notae scriptoribus; hic suggillas quod argu¬
mento suscepto parum responderim. Atqui longe diuersum opinor
85 crimen est, ob iacentem parumque sibi notum animum indigna te
aggredi, et ea suscipere quae suscepta sustinere non possis.
Nolim haec in eam interpreteris partem, mi Budaee, quasi quic¬
quam tuis literis offendar; sed quod non illibenter cum amico
52. minutiis H. 66. F: genus 0.
54. oa, A. P. 39,4 73. Persiis] Cf. Lucil. ap. Cic. de Or.
60. metiens] Cf. Hor. Ep. x. È. 98. 20000251
61. mecum] Of. Pers. 4. 52. 75. Flacci] Ep. 2. 2. 61,2