eim. Itaque crebro tuis literis bellariorum vice reficimur. Nam
dici vix potest quantopere vir is suspiciat eruditionem tuam, quam
alioqui nemo non admiratur nisi qui non intelligit. Nam sancte
deierat neminem omnium rôv vewrepixdvy argutius aut elegantius
scripsisse Graece quam Budaeum: at idem non negat tibi Romanum 15
sermonem non solum esse purissimum castissimumque verumetiam
vberem ac locupletem.
Caeterum vt paucis iam ad tuas respondeam literas, primum
molestis quibusdam oikov re kal aids negociolis odiose distentus,
deinde dppdcrws eywv ob pituitam, nae tu familiariter et amice facis 20
quod me ob neglectius seriptam epistolam sic paoreyoîs. At vide
quantum profecerim ; roAvypddos èv male scribere didici. Quanto
tu consultius qui recte scribendo kai riv taxyvypadiay es assecutus !
Quanquam est quo crimen hoe partim eleuare queam, partim in te
retorquere, hoc est dvrixaryyopetv. Primum enim vide ne parum 25
ciuile sit ab homine magnis voluminibus describendis occupato,
ad haec cui nonnunquam vno die viginti sint scribendae epistolae,
literas accurate scriptas velut ab ocioso flagitare. Quod si laborem
iterum mea describere, prorsus impar sim oneri ferendo; sin id
muneris aliis delegem, vix quinque ministri suffecerint. Atqui 30
vxor illa mea in quam tu salsissime ludis, vix vnicum ali sinit;
adeo domi regnat imperiosa, domina verius quam vxor. Iam
quantopere te torserit scheda vt vocas nostra, nescio. Illud scio,
tuam illam puram putam epistolam tantum negocii nobis exhibuisse,
vt mihi fuerit hisce digitis denuo perscribenda, quo posset primum 35
a nobis, deinde ab eruditis amicis legi; siquidem antea vix a me
ipso, a caeteris omnino non legebatur: non tam ob id quod in¬
diligenter scripsisses, sed quod tuo more. Quanquam huic incom¬
modo sic facile medeberis, si curaris vt frequentes huc tuae commeent
literae ; sic enim tua manus nobis reddetur familiarior. 40
Quod NerroXoyuara vertis in ovyypappdria, equidem protinus
agnoui risique Aristophanicam illam èravoplérews oTpoprv; Od kékXopas
GAN prakas. De lucubrationibus nostris amo te qui mecum sentias,
tantum abest vt sim reclamaturus: verum quod tu de Copia sentis,
Luciani dialogis et Catunculo restituto, id ipse de caeteris item 45
omnibus sentiendum puto. Nam vt est maiusculum Adagiorum
volumen, ita argumento quid esse potest humilius? Et tamen ita
mihi videor in eo versatus vt superiores omneis vicerim, quorum
sane extent monumenta. Tum quae functio potest esse in sacris
literis humilior quam ea quam nos in Nouo suscepimus Testamento ? 50