OCR
364 LETTERS OF ERASMUS [1516 Minoribus vigiliis constaturum erat nobis longe splendidius argumentum. At quid facias si his minutis sum natus? Neque enim (vt mihi quidem videtur) tam reprehendi mereor qui argumenta huiusmodi suscipiam, quam laudari quod iuxta praeceptum Hora55 tianum expendens, quid ferre recusent, Quid valeant humeri, abstineam ab his quae sustinere non queam. Tibi fortassis debetur venia, qui studio quodam immodico mei cecutiens me posse credis 6o quod non possum: mihi laus etiam, qui meipsum meo metiens pede mecum habitem et norim quam sit mihi curta supellex. Tam periculum quod ostendis ne nomen meum tot libellis obsolescat, id vero ne tantulum quidem me commouet. Quicquid hoc est famae verius quam gloriae quod mihi meae peperere lucubrationes, 65 aequissimo animo lubensque posuerim, si liceat. Alios alia delectant studia, et aliis in rebus alii valent; nec omnium idem est genius. Mihi cordi est in huiusmodi friuolis philosophari; in quibus et minus video nugacitatis et aliquanto plus fructus quam in magnificis illis, vt ipsis videtur, argumentis. Denique qui vnum hoc spectat, yo non yt sese ostentet sed vt prosit, huic non perinde refert in quam splendidis versetur atque in quam vtilibus. Non refugiam etiam illo contemptissimo Catunculo contemptiora, modo sensero ad prouehenda bona studia conducere. Non scribuntur haec Persiis ac Leliis, pueris et crassulis scribuntur. Et vide, doctissime Budaee, quam 5 verum est illud Flacci nostri, Treis mihi conuiuae prope dissentire videntur, Poscentes vario multum diuersa palato. Copiam quam nos contemnimus (nam hic sane dudy dou sumus) complures où rôv Tuxôvrwy laudibus vehunt, asseuerantes nullum 80 ynquam opus a me scriptum vel aeque frugiferum vel dexterius. Quanquam hac in parte non satis video quomodo sibi constet tua sententia. Incusaueras quod humiliora susciperem argumenta eaque praeriperem inferioris notae scriptoribus; hic suggillas quod argumento suscepto parum responderim. Atqui longe diuersum opinor 85 crimen est, ob iacentem parumque sibi notum animum indigna te aggredi, et ea suscipere quae suscepta sustinere non possis. Nolim haec in eam interpreteris partem, mi Budaee, quasi quicquam tuis literis offendar; sed quod non illibenter cum amico 52. minutiis H. 66. F: genus 0. 54. oa, A. P. 39,4 73. Persiis] Cf. Lucil. ap. Cic. de Or. 60. metiens] Cf. Hor. Ep. x. È. 98. 20000251 61. mecum] Of. Pers. 4. 52. 75. Flacci] Ep. 2. 2. 61,2