gratia me iusserat euocari Cancellarius ; quod si suboluisset, contan¬
tius huc commigrassem. Cum aduenienti gratularentur quiqui erant 20
conscii beneque ominarentur, ego nihil aliud quam ridere poteram, et
tamen pro animo gratias egi, sed admonitis ne posthac in huiusmodi
negocio susciperent inanem: operam: me meum ocium cum nullo
quamuis splendido episcopatu permutare. Habes somnium quod
rideas; et tamen mihi non displicuit tanti Principis animus, qui 25
fere non fauet nisi quos probos aut nouit aut certe putat.
Gaudeo, mi suauissime Petre, quod te tanta leuarim molestia : iam
enim me tui tuaeque vxorculae miserescebat: nec mihi tamen hoc
quicquid fuit molestiae potesimputare. Animus iste tuus amore quo¬
dam immodico officiis in me congerendis nunquam sibi satisfaciebat, 30
vxor raro tibi, quae id cum primis habet studio. Nunc absente Eras¬
mo fruere tua commodius. Quantulum enim est hoe quod nobis
adimit locorum seiunctio ? quod ipsum tamen licebit crebris sarcire
literis, quas opto vt quam maxime alacres hilaresque nobis mittas ;
sic enim intelligam te recte valere, quod ita mihi cordi est vt nihil 35
magis.
Huius rei pars maxima, mihi crede, tibiipsi in manu est. Plerique
morbi nobis ab animo proficiscuntur, et minus offenderis studii
laboribus, si ratione studia tua modereris. Bibliothecam tuam,
epistolas ac schedas omneis in certos nidulos redige, neque te- 40
mere nunc in hune nunc in illum autorem rapiaris; sed vnum ali¬
quem ex praecipuis in manus sumito, non relicturus priusquam ad
calcem vsque perueneris, annotatis interim quae digna memoratu vi¬
deantur. Certum aliquod vitae genus ipse tibi praescribito, quid qui¬
bus horis agere velis. Nec alia super alia congere nisi prioribus ex- 45
plicatis: ita diem, qui nune pene totus intercidit, tibi reddideris
longiorem. Et quoniam incusas memoriam, mea sententia profuerit,
si in singulos annos fastos pares (non est res magni negocii) singulis¬
que diebus annotes verbo si quid extiterit quod nolis obliuisci. Noui
qui hac diligentia plurimum profecerint ; in primis egregius ille Fran- 50
ciscus Buslidius, archiepiscopus Bizontinus.
Ante omnia vero te rogo etiam atque etiam vt in rebus agendis con¬
suescas iudicio potius quam animi impetu duci. Si quid offendet,
statim dispice si qua mederi possis aut si qua minui queat malum : id
rectius dispicies tranquillus quam commotus. Si quid est remedii, 55
vtere; sin minus, queso te, quid boni adfert ira aut meror, nisi quod
malum tuapte culpa conduplicas ? Obsecro te per amicitiam nostram,