OCR Output

358 LETTERS OF ERASMUS [1516

nihil tibi sit antiquius vita et salute. Si rem tueri potes hac incolu¬
mi, tuere ; sin minus, dispendiosum compendium est rem incolumem

60 praestare salutis aut tranquillitatis iactura. Denique si tibi ipsi pa¬
rum es charus, vide ne duos eadem perdas opera. Neque enim aliter
nobis videbimur incolumes nisi te incolumi; quem ego, sic me Deus
amet, potiorem mei portionem duco. Ne nimium operae sumas in
rebus leuiculis. Fugax aetas et vitrea res valetudo ; non quibuslibet

65 est impendenda. Quaedam despicienda sunt et animus ad magna
erigendus. Senecam ac Platonem tibi facito familiares ; hi si crebro
tecum confabulentur, animum tuum non sinent iacere. Vere magni
est animi quasdam iniurias negligere, nec ad quorundam conuicia
habere vel aures vel linguam. Fac aliquoties periculum quanto plus

7o valeat obsequium et cordata blandiloquentia quam animus praeceps et
impotens.

Patris optimi senectutem, ita vt facis, officiis subleua, non solum
quia pater est, sed multo magis quia talis pater. Syncaeris amicis
vtere, fictis abutere. Cum vxorcula sic viuito vt non tantum coitus

75 causa te diligat, nec diligat modo verumetiam reuereatur ; ei sic fidas
vt ea duntaxat communices quae vel ad rem domesticam vel ad vitae
iucunditatem pertinent. Ita tuearis autoritatem erga tuos vt nihilo
secius consuetudinem domesticam condiat morum comitas. De liberis
educandis frustra tibi praecipiam, cum tale exemplum habeas a patre.

8o Vides, Petre suauissime, vt tibi consulam, ipse mihi parum con¬
sulens ; sed vt sic ineptiam, tui compellit amor. Recte vale cum tuis
omnibus. Bruxellae. Anno m.p.xvi. Pridie Nonas Octobris.

477, “No Rarer GILLES?

Vita Erasmi p. 137 (237). Brussels.
Lond. xxx. 75 : LB. App. 388. 17 October (1516).
[1516 is the only year in which Erasmus and Tunstall were in Brussels
together in October. ]
ERASMVS ROTERODAMVS ERVDITO M. PETRO AEGIDIO AMICO
INCOMPARABILI. ANTVERPIAE.

Marvra vt Hieronymus probe concinnatus huc veniat propter anno:
tationes adscribendas. De numero et ordine voluminum Petrum
consulito ; mihi satis videtur, si in sex volumina compingantur. Si

476. 68. nec F: & D. 78. H: secus D. 81. vt add. F. 477.3. com¬
pingantur, si 01,

477. 2. Petrum] Perhaps Meghen.