Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0380
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 381 [381]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0380

OCR

476] TO PETER GILLES 357 gratia me iusserat euocari Cancellarius ; quod si suboluisset, contantius huc commigrassem. Cum aduenienti gratularentur quiqui erant 20 conscii beneque ominarentur, ego nihil aliud quam ridere poteram, et tamen pro animo gratias egi, sed admonitis ne posthac in huiusmodi negocio susciperent inanem: operam: me meum ocium cum nullo quamuis splendido episcopatu permutare. Habes somnium quod rideas; et tamen mihi non displicuit tanti Principis animus, qui 25 fere non fauet nisi quos probos aut nouit aut certe putat. Gaudeo, mi suauissime Petre, quod te tanta leuarim molestia : iam enim me tui tuaeque vxorculae miserescebat: nec mihi tamen hoc quicquid fuit molestiae potesimputare. Animus iste tuus amore quodam immodico officiis in me congerendis nunquam sibi satisfaciebat, 30 vxor raro tibi, quae id cum primis habet studio. Nunc absente Erasmo fruere tua commodius. Quantulum enim est hoe quod nobis adimit locorum seiunctio ? quod ipsum tamen licebit crebris sarcire literis, quas opto vt quam maxime alacres hilaresque nobis mittas ; sic enim intelligam te recte valere, quod ita mihi cordi est vt nihil 35 magis. Huius rei pars maxima, mihi crede, tibiipsi in manu est. Plerique morbi nobis ab animo proficiscuntur, et minus offenderis studii laboribus, si ratione studia tua modereris. Bibliothecam tuam, epistolas ac schedas omneis in certos nidulos redige, neque te- 40 mere nunc in hune nunc in illum autorem rapiaris; sed vnum aliquem ex praecipuis in manus sumito, non relicturus priusquam ad calcem vsque perueneris, annotatis interim quae digna memoratu videantur. Certum aliquod vitae genus ipse tibi praescribito, quid quibus horis agere velis. Nec alia super alia congere nisi prioribus ex- 45 plicatis: ita diem, qui nune pene totus intercidit, tibi reddideris longiorem. Et quoniam incusas memoriam, mea sententia profuerit, si in singulos annos fastos pares (non est res magni negocii) singulisque diebus annotes verbo si quid extiterit quod nolis obliuisci. Noui qui hac diligentia plurimum profecerint ; in primis egregius ille Fran- 50 ciscus Buslidius, archiepiscopus Bizontinus. Ante omnia vero te rogo etiam atque etiam vt in rebus agendis consuescas iudicio potius quam animi impetu duci. Si quid offendet, statim dispice si qua mederi possis aut si qua minui queat malum : id rectius dispicies tranquillus quam commotus. Si quid est remedii, 55 vtere; sin minus, queso te, quid boni adfert ira aut meror, nisi quod malum tuapte culpa conduplicas ? Obsecro te per amicitiam nostram, 23. negocio add. I. 32. tua add. H. 40. redigas F. 51. Besontinus H. 58. offendes N. 51. Buslidius] Cf. Ep. 157. son.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1546 px
Image height
2582 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
943.65 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0380.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0380.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit