OCR Output

en

H
on

396 LETTERS OF ERASMUS [1516

Hieronymus Antuuerpiae prostabat, etiam cum illic essem. Ita
Franciscus temperat huius comoediae scenas vt vbique suum agat
negocium. Ne literas quidem meas voluit exhibere priusquam sibi
prospexisset; tantum dixit e Germania ingentem esse sarcinam lite¬
rarum, etiam ab Episcopo. Impartiar nugarum portionem aliquam
simulatque recepero. Antuuerpiae recepi nuper quae tu Basileam
miseras, a Paceo, sicut opinor, allata ; et tamen ipse ne verbum qui¬
dem. Bene vale, Ammoni doctissime.

Bruxellae. pridiae Nonas Octobres. [Anno m.p.xttt.]

476. To PETER GILLES.

Auctarium p. 57. Brussels.
DAP RPA Se ENE ond te 278 IE 21 0p 6 October 1516.

[Contemporary with Ep. 475.]
DES. ERASMVS ROTERODAMVS PETRO AEGIDIO SVO S. D.

Nacrvs sum hic cubiculum, quod in tanta hominum frequentia
perdifficile est, sed perquam angustum ; vicinum tamen aulae, et, quo
mihi magis commendatur, vicinum Tunstallo. Proinde fac, vt pri¬
mum licebit, libros meos huc transmittas seu naui seu vehiculo,
simulque per alium quenpiam scribito cui commiseris et quo iusseris
deportari. Pompilius, vt video, artificem agit, morem videlicet anti¬
quum obtinens ; quo fero moderatius. Aliquando fortassis vsu veniet
vt par pari referam.

Vis audire quod rideas? Quod aliis diu multumque sudantibus
saepe non contingit, id mihi pene obtigit dormienti ; Rex Catholicus
me propemodum episcopum fecerat. Vbi? inquies. Non apud extre¬
mos Indos, vnde tamen aurum attrahit noster Barbirius, praefectus
iis quos nunquam visurus est, verum apud Siculos, Graeculos olim et
nunc quoque dicaces ac festiuos ; sed feliciter erratum est et ex animi
mei sententia. Postea compertum est eius honoris collationem ad
summum Pontificem pertinere: mox Rex literis a Pontifice flagitauit
yt sui respectu sineret eam collationem valere. Haec Bruxellis agun¬
tur, dum nos Antuerpiae ociosi nugamur in literis : atque id erat cuius

475. 39. Anno m.p.x1mt add. H. 476. 6. #: Pompilium D. 7. veniet
F: venit D.
475. 32. Franciscus] Berckman; cf. name substituted in printing; ef.
Ep. 258. 14n. Ep. 545. 15 n. E Berckman
35. Episcopo] Christopher of Uten- is intended; cf. Ep. 475.
heim. 12. Indos] Barbirius ey 283) held
36. quae tu Basileam] Cf. p. 114. some preferment in the Indies, per¬

37. 2 Paceo] Sent, not brought, by haps in the see of St. Domingo, which
Pace; who was at Zurich at this time. was created in 1513. Cf. Ep. 532. 28,
476. 6. Pompilius] Probably a false 16, literis] Cf, Ep. 519. 6.