OCR Output

456] TO HENRY BULLOCK 329

probamur a probatissimis. Et spero futurum vt quod nune placet
optimis, mox placeat plurimis. Aliis gratiam conciliauit nouitas, at
huic operi nouitas inuidiam peperit. Proinde diuersum, opinor, 255
accidet. Ilis aetas fauorem adimit, mihi fortassis apponet. Ilud
certe praesagio, de meis lucubrationibus, qualescunque sunt, candi¬
dius iudicaturam posteritatem. Tametsi nec de meo saeculo queri
possum. Plus mihi tribuit, non dico quam postulem, sed quam aut
merear aut tueri queam. Cum enim sint tam varia tamque fastidiosa 260
mortalium iudicia, praesertim in literis, meis tamen scriptis, non im¬
piis quidem illis sed parum eruditis, si cum aliorum libris conferas,
nemo detraxit hactenus ; nisi pauculi quidam sed adeo morosi vt
nihil omnino probent nisi quod ipsi faciant, aut adeo stupidi vt
nihil sentiant, aut adeo supini vt nec legant quod carpunt, 265
aut adeo indocti vt nihil iudicent, aut adeo gloriae ieiuni auidique

vt carpendis aliorum laboribus sibi laudem parent. Et sunt ex
hoc numero qui foris damnant et reiiciunt quod domi legunt ac
probant, Fortasse pudoris est dissimulare per quos profeceris ; sed
tamen ingrati pudoris et illiberalis. At eorum in publico lacerare 270
famam quorum sudoribus domi iuuaris, id vero longissime abest

ab omni humanitate ; quanquam hoc quoque deuorandum ei qui
Christo militet.

Quod concionaris apud populum, probo tuum institutum ; quod
succedit, gratulor, praesertim cum Christum pure doceas, non homi- 275
num iactes aut ostentes argutias. De puero quod scribis, dicam pau¬
cis: mihi vero plus satis est, tantum abest vt pluribus onerari velim.
Salutabis diligenter meis verbis amicos quos animo mecum circum¬
fero, doctorem Phaunum, doctissimum Ioannem Brianum, humanis¬
simum Ioannem Vachanum, officiosissimum Omfridum, ac veterem 280
hospitem meum Gerardum bibliopolam; nam Vuatsonum audio
abesse. Bene vale, doctissime Bouille.

Roffae, in aedibus Episcopi t pridie Calendas Septembres. M.D. XVI.

264. faciunt H. 277. vero B: vno F. 283. M.D.XVI add. H.
279. Phaunum] John Fawne, Fellow Omfridum] See Ep. 276. 9 n.
of Queens’ College 1497, B.D. 1503, 281. Gerardum] G. Godfrey (tc.

Vice-President of Queens’ 1507, D.D. Sept. 1539) of Graten in Limburg, a
1510, Vice-Chancellor 1512-14 (cf. Ep. Dutch stationer at Cambridge. He is
276 introd. and Brewer, 1. 5121), Mar- found there first in 1503, and from
garet Professor of Divinity c. 1515. 1513 was closely connected with the
In 1526 he was still living and was church of St. Mary the Great. See
enjoying Foxe’s patronage; cf. EE? G. J. Gray, Cambridge Stationers, pp.
40 fin., where Phaunum is to be read 28-43, where a long list of books
for Phaumi. bound by him is given; E. G. Duff,

Brianum] See Ep. 262. 12 n. Century of the English Book Trade, pp.

280. Vachanum] See Ep. 288. 119 n. 56,7; and Ep. 248. 44 n.