OCR
456] TO HENRY BULLOCK 329 probamur a probatissimis. Et spero futurum vt quod nune placet optimis, mox placeat plurimis. Aliis gratiam conciliauit nouitas, at huic operi nouitas inuidiam peperit. Proinde diuersum, opinor, 255 accidet. Ilis aetas fauorem adimit, mihi fortassis apponet. Ilud certe praesagio, de meis lucubrationibus, qualescunque sunt, candidius iudicaturam posteritatem. Tametsi nec de meo saeculo queri possum. Plus mihi tribuit, non dico quam postulem, sed quam aut merear aut tueri queam. Cum enim sint tam varia tamque fastidiosa 260 mortalium iudicia, praesertim in literis, meis tamen scriptis, non impiis quidem illis sed parum eruditis, si cum aliorum libris conferas, nemo detraxit hactenus ; nisi pauculi quidam sed adeo morosi vt nihil omnino probent nisi quod ipsi faciant, aut adeo stupidi vt nihil sentiant, aut adeo supini vt nec legant quod carpunt, 265 aut adeo indocti vt nihil iudicent, aut adeo gloriae ieiuni auidique vt carpendis aliorum laboribus sibi laudem parent. Et sunt ex hoc numero qui foris damnant et reiiciunt quod domi legunt ac probant, Fortasse pudoris est dissimulare per quos profeceris ; sed tamen ingrati pudoris et illiberalis. At eorum in publico lacerare 270 famam quorum sudoribus domi iuuaris, id vero longissime abest ab omni humanitate ; quanquam hoc quoque deuorandum ei qui Christo militet. Quod concionaris apud populum, probo tuum institutum ; quod succedit, gratulor, praesertim cum Christum pure doceas, non homi- 275 num iactes aut ostentes argutias. De puero quod scribis, dicam paucis: mihi vero plus satis est, tantum abest vt pluribus onerari velim. Salutabis diligenter meis verbis amicos quos animo mecum circumfero, doctorem Phaunum, doctissimum Ioannem Brianum, humanissimum Ioannem Vachanum, officiosissimum Omfridum, ac veterem 280 hospitem meum Gerardum bibliopolam; nam Vuatsonum audio abesse. Bene vale, doctissime Bouille. Roffae, in aedibus Episcopi t pridie Calendas Septembres. M.D. XVI. 264. faciunt H. 277. vero B: vno F. 283. M.D.XVI add. H. 279. Phaunum] John Fawne, Fellow Omfridum] See Ep. 276. 9 n. of Queens’ College 1497, B.D. 1503, 281. Gerardum] G. Godfrey (tc. Vice-President of Queens’ 1507, D.D. Sept. 1539) of Graten in Limburg, a 1510, Vice-Chancellor 1512-14 (cf. Ep. Dutch stationer at Cambridge. He is 276 introd. and Brewer, 1. 5121), Mar- found there first in 1503, and from garet Professor of Divinity c. 1515. 1513 was closely connected with the In 1526 he was still living and was church of St. Mary the Great. See enjoying Foxe’s patronage; cf. EE? G. J. Gray, Cambridge Stationers, pp. 40 fin., where Phaunum is to be read 28-43, where a long list of books for Phaumi. bound by him is given; E. G. Duff, Brianum] See Ep. 262. 12 n. Century of the English Book Trade, pp. 280. Vachanum] See Ep. 288. 119 n. 56,7; and Ep. 248. 44 n.