OCR Output

240

245

328 LETTERS OF ERASMUS [1516

nulli magis amplectuntur quam ii quos et insignis vitae sanctimonia
et eruditio non vulgaris commendat. Si quem magis mouet doctrina,
probatur a doctissimis; si integritas, probatur ab integerrimis; si
autoritas, probatur ab episcopis, ab archiepiscopis, ab ipso summo
Pontifice. Neque quicquam tamen horum mihi prosit suffragium,
si compertum fuerit me cuiusquam omnium ambisse fauorem. Quic¬
quid hic datum est, rei datum est, non homini.

Haec tam multa non impetrant ab istis vt quod male didicerunt
velint dediscere. An verentur ne ad haec auocatis iuuenibus fri¬
geant istorum scholae? Cur non illud potius perpendunt secum?
Ante annos ferme triginta nihil tradebatur in schola Cantabrigiensi
praeter Alexandrum, Parua Logicalia, vt vocant, et vetera illa Ari.
stotelis dictata Scoticasque questiones. Progressu temporis accesse¬
runt bonae literae: accessit matheseos cognitio: accessit nouus aut
certe nouatus Aristoteles: accessit Graecarum literarum peritia:
accesserunt autores tam multi, quorum olim ne nomina quidem tene¬
bantur nec a summatibus illis Iarcis. Quaeso quid hisce ex rebus
accidit academiae vestrae ? Nempe sic effloruit vt cum primis huius
saeculi scholis certare possit; et tales habet viros ad quos veteres
illi collati vmbrae theologorum videantur, non theologi. Non infi¬
ciantur id maiores, si qui sunt ingenio candido. Aliis suam foelicita¬
tem gratulantur, suam complorant infelicitatem. An hoc istos male
habet quod posthac et plures legent Euangelicas Apostolicasque
literas et attentius? et vel hoc temporis his studiis decidi dolent,
quibus omne tempus oportebat impartiri; malintque vniuersam
aetatem in questionum friuolis argutiis conteri ?

Atqui hoc sane nomine non admodum poenitet me mearum vigilia¬
rum. Compertum est hactenus quosdam fuisse theologos qui adeo
nunquam legerant diuinas literas, vt nec ipsos Sententiarum libros
euoluerent neque quicquam omnino attingerent praeter quaestionum
gryphos. An non expedit eiusmodi ad ipsos reuocari fontes? Ego,
mi Bouille, labores, quos certe non mediocres omnibus iuuandis sus¬
cepi, cupiam omnibus esse frugiferos. Nam premii summam ab ipso
Christo expecto, tantum vt promerear: verum si fieri non potest vt
omnibus probemur, hoc interim me consolatur, quod vbique ferme

218. nulli BO: nunc B Oorrig. Tn 13) 2 VLR,
229. Alexandrum] Mullinger, Univ. seated on a throne among his followers.

of Cambridge, p. 515, n. 1, is clearly. See Jerome Ep. 53. I and Erasmus’
right in identifying this with Alex. note, ed. 1516, iv. f. 4v°; from which

de Villa Dei (Ep. 31. 37 n.).
Parua Logicalia] See Epp. 328.
44 n. and 447. 98 n.
234. Tarcis] Iarcas, or Hiarchas, was

Tyana visited in India and found

it appears that this was one of the
points on which he posed Standish
(Ep. 481. 42 n.),

235. effloruit] Cf. Ep. 457. 58, 9¬
246. Sententiarum] Cf. Iv. 451. _
247. quaestionum] Cf. Ep. 438. 4.