NvLLo sermone consequi queam quo studio, qua veneratione,
tuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis antistes,
id Episcopus Roffensis; adeo vt cum antehac plurimi fecerit Erasmum,
nunc admiratione Reuchlini pene contemnat : quae res adeo me nulla
5 vrit inuidia, vt vehementer etiam gaudeam proque mea virili curren¬
tem, quod aiunt, extimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem
crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui mentionem.
Decreuerat posito cultu episcopali, hoc est linea veste qua semper
vtuntur in Anglia nisi cum venantur, traiicere, hac praecipue causa
1o impulsus quo tecum colloqui liceret ; tanta habet hominem discendi
tuique sitis. Atque hac lege nos ad nauim properantes decem apud
sese dies detinuit, vt vna traiiceremus. Verum incidit postea cur
mutaret consilium ; at, si rem distulit, animi propositum non muta¬
uit. In extremo digressu sollicite me rogauit qua re posset tibi gra:
15 tum facere. Respondi tuam fortunam non esse eiusmodi vt magno¬
[i pere egeres pecunia, verum si mitteret annulum aut vestem aut aliud
| eiusmodi quod ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissi¬
mum. Respondit se nihil laborare quanti constaret, modo tibi
gratum esset. Collaudaui hominis animum ; suspicor eum breui ad
20 te venturum. Interim fac scribas mihi quid tibi potissimum mitti
cupias; nullis ille parsurus est sumptibus. Sensi illum auidissimum
calamorum vedordr, cuiusmodi mihi tres donasti; proinde si tibi
sunt aliquot, nullum munus gratius mittere possis. Non grauaberis
eum crebris appellare literis, et item Coletum. Vterque tui studio¬
25 SISSIMUS est, vterque talis est vt, etiam si nulla speraretur vtilitas,
tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes et animum in te tam
propensum, digni erant amore mutuo. Nunc ambo summam apud
6. literas] Cf. Ep. 432. 12. Inthe relinquendae Britanniae, vt cum Cap¬
Spongia (HE. 333, p. 280 ; LB.x. 1642c) nione velut oraculo rerum omnium
Erasmus says of Fisher: ‘Pene de- reconditarum possit colloqui.”
peribatin Capnionem, tam magnifice 9. venantur]) Cf. Ep. 451. 1 n.
i de illo sentiens vt me prae illo putaret 22, calamorum] For similar reed
nihil scire, captaritque occasionem pens cf. Ep. 194. 23.