OCR Output

456] TO HENRY BULLOCK 827

quid venerandus ille Prior Cartusiensis apud Friburgum, Gregorius 180
Reischius, cuius sententia apud Germanos oraculi pondus habet,
quid eximius ille theologus Iacobus Vuimphelingus de nostra sen¬
serit aeditione. Proferre poteram innumeras epistolas insignium
virorum, quibus mihi gratias agunt quod ex meis lucubrationibus,
precipue quas in Nouum aedidi Testamentum, et méliores euaserint 185
et eruditiores ; ni vererer ne quis haec a me gloriosius dici putare
posset quam verius. Et tamen qui in Germania mecum egerunt
consuetudinem et quibus in Anglia res omnes meae perinde vt mihi
notae sunt, norunt quam parce haec attigerim, nimirum inuitus :
partim quod a nulla re magis abhorream quam a iactantia ; partim 190
quod nolim amicorum cuiquam quicquam ex me inuidiae accidere.
Nam vt de aliis taceam, scis ipse, mi Bouille, cuiusmodi vir sit egregius

ille praesul Roffensis, vestrae academiae Cancellarius, siue virtutem

ac pietatem spectes siue doctrinam.

Et non pudet istos tenebriones conuiciis insectari quos ille tantus 195
heros approbat ac legit? Imo non pudet rproßóňovs åvðporíorkovs SUO
arbitratu lacerare quod ipse summus approbat Pontifex? Nam ni mea
probaret, non vtique scripsisset se maximi muneris loco habiturum
si studiorum meorum prouentum omnem suo dicarem nomini, Plus¬
quam approbat qui premium etiam pollicetur, Ostenderam illi literis 200
meis quid molirer, explorans num sibi cuperet inscribi. Ille protinus
vnicam epistolam duabus pensauit : altera meae respondet et amanter
et honorifice et erudite ; altera me meaque studia serenissimo Anglo¬
rum Regi commendat. Quam diligenter quamque effuse, probabis ipse;
nam exemplar vtriusque vna cum hisce literis ad te misi. Respon- 205
derat vterque Cardinalis, nimirum Grymanus eb Georgianus : verum
eas literas Andreas Ammonius, praecipuum quoddam vestrae Britan¬
niae ornamentum, ad Ricardum Paceum misit, qui sui Regis nomine
apud Eluetios et Maximilianum legatione fungitur, vt per eum mihi
redderentur id temporis Basileae agenti ; quas hactenus tamen non 210
recepi. Misimus hyeme proxima volumen vnum Leoni, cui dicatum
est: quod si redditum est, nihil addubito quin ille summis praemiis
sit vigilias nostras prosecuturus.

Quid superest igitur quod isti in me desyderent ? Nec primus nec
temere negocium hoc aggressus sum. Secutus sum synodi constitu- 215
tionem. Approbant si non omnes, certe primi. Si quid illic impium
esset, displiceret piis: si nihil eruditionis, reiicerent eruditi. At

180, Gregorius Reischius add. da 182. Vuimphelingius F. 193. Roffensis
add. H. 195. quos B: quod F. 209. Heluetios F.

198. maximi muneris] Of. Ep. 338. 202, duabus] Epp. 338, 9.
Ce 206. vierque] Cf. the introductions

Te
Boe! literis] Ep. 335- to Epp. 334 and 340.