OCR
456] TO HENRY BULLOCK 827 quid venerandus ille Prior Cartusiensis apud Friburgum, Gregorius 180 Reischius, cuius sententia apud Germanos oraculi pondus habet, quid eximius ille theologus Iacobus Vuimphelingus de nostra senserit aeditione. Proferre poteram innumeras epistolas insignium virorum, quibus mihi gratias agunt quod ex meis lucubrationibus, precipue quas in Nouum aedidi Testamentum, et méliores euaserint 185 et eruditiores ; ni vererer ne quis haec a me gloriosius dici putare posset quam verius. Et tamen qui in Germania mecum egerunt consuetudinem et quibus in Anglia res omnes meae perinde vt mihi notae sunt, norunt quam parce haec attigerim, nimirum inuitus : partim quod a nulla re magis abhorream quam a iactantia ; partim 190 quod nolim amicorum cuiquam quicquam ex me inuidiae accidere. Nam vt de aliis taceam, scis ipse, mi Bouille, cuiusmodi vir sit egregius ille praesul Roffensis, vestrae academiae Cancellarius, siue virtutem ac pietatem spectes siue doctrinam. Et non pudet istos tenebriones conuiciis insectari quos ille tantus 195 heros approbat ac legit? Imo non pudet rproßóňovs åvðporíorkovs SUO arbitratu lacerare quod ipse summus approbat Pontifex? Nam ni mea probaret, non vtique scripsisset se maximi muneris loco habiturum si studiorum meorum prouentum omnem suo dicarem nomini, Plusquam approbat qui premium etiam pollicetur, Ostenderam illi literis 200 meis quid molirer, explorans num sibi cuperet inscribi. Ille protinus vnicam epistolam duabus pensauit : altera meae respondet et amanter et honorifice et erudite ; altera me meaque studia serenissimo Anglorum Regi commendat. Quam diligenter quamque effuse, probabis ipse; nam exemplar vtriusque vna cum hisce literis ad te misi. Respon- 205 derat vterque Cardinalis, nimirum Grymanus eb Georgianus : verum eas literas Andreas Ammonius, praecipuum quoddam vestrae Britanniae ornamentum, ad Ricardum Paceum misit, qui sui Regis nomine apud Eluetios et Maximilianum legatione fungitur, vt per eum mihi redderentur id temporis Basileae agenti ; quas hactenus tamen non 210 recepi. Misimus hyeme proxima volumen vnum Leoni, cui dicatum est: quod si redditum est, nihil addubito quin ille summis praemiis sit vigilias nostras prosecuturus. Quid superest igitur quod isti in me desyderent ? Nec primus nec temere negocium hoc aggressus sum. Secutus sum synodi constitu- 215 tionem. Approbant si non omnes, certe primi. Si quid illic impium esset, displiceret piis: si nihil eruditionis, reiicerent eruditi. At 180, Gregorius Reischius add. da 182. Vuimphelingius F. 193. Roffensis add. H. 195. quos B: quod F. 209. Heluetios F. 198. maximi muneris] Of. Ep. 338. 202, duabus] Epp. 338, 9. Ce 206. vierque] Cf. the introductions Te Boe! literis] Ep. 335- to Epp. 334 and 340.