OCR Output

Fu E

ne rare

326 LETTERS OF ERASMUS [1516

Tam nec ii qui totum hoc negocium non ad iudicium sed autorita¬
t45 tem vocant, multum habent quod in me desyderent. Siquidem
cautum esse constat in hac Synodo Lateranensi, vt liber aedatur ab
ordinario comprobatus, aut ab iis quibus ille suas vices delegarit. At
opus nostrum et scriptum et aeditum est teste et approbante eius loci
Episcopo : neque quouis episcopo, sed praeter aetatis reuerentiam,
150 praeter imaginum commendationem, singulari vitae integritate rara¬
que doctrina insigni. Nec is vero comprobauit modo, verumetiam
nihil non detulit, si secum manere voluissem. Et abeuntem tantis
officiis, tanta munificentia prosecutus est vir incomparabilis, vt me
referre pudeat. Ac ne his quidem contentus vltro scriptis ad Ar¬
155 chiepiscopum Cantuariensem literis tum me honorificentissime com¬
mendauit, tum illi meo nomine gratias egit. Itaque si non a synodo,
certe iuxta synodi constitutionem approbatus est labor meus. Talis
est autor vt vnus plurimorum instar haberi debeat : et hoc plus
etiam ponderis habere debet illius suffragium, quod nec precibus nèc
160 yllis obsequiis impetratum, sed vltro ac pene fugitanti delatum sit.
Quod si cui parum grauis est vnius hominis autoritas, Episcopi
iudicio subscripsere duo theologiae professores, sed omnium longe
principes ; Lodouicus Berus, vir, id quod constat, omnibus virtutum
ac disciplinarum ornamentis cumulatus: tum autem in theologica
165 palestra sic excercitatus vt apud Parisios inter eos qui doctoris titulo
insigniebantur, primum meruerit locum, Huic adeo displicuit opus
nostrum vt fortunas suas omnes, quas habet amplissimas, mihi com¬
munes detulerit; e duabus prebendis quas habet, alteram vltro in
manum dederit. Ad haec Vuolphangus Fabritius Capito, ob insignem
170 theologiae cognitionem in Basiliensis ecclesiae collegium cooptatus,
vbi publicum concionatorem agit, vir praeter alias egregias disciplinas
trium linguarum non vulgariter peritus, Graecae, Latinae et He¬
braicae ; denique vita tam integra, moribus tam piis, vt nihil vnquam
viderim incorruptius. His testibus liber est aeditus ; quorum iudicio
175 nihil addubitaret quamlibet graui in re fidere Episcopus, si ipse pa
rum certo esset iudicio.
Neque tamen quisquam caeterorum theologorum damnauit opus
nostrum.. Tantum deplorabant nonnulli se pueros non didicisse
Graece, et sibi sero librum eum prodisse in lucem. Referre poteram

144. ii B: hi N. 146. Lateranensi add. H. 147 C2: deligarit B.
169. Vuolphangus B: V. C?: om. E. Fabritius Capito add. C2.

146. Lateranensi] The fifth ; which 155. literis] Cf. Ep. 425. 33 n.
sat from 1512 to 1517. This ordinance 166. primum] Cf. Ep. 413. I1 n.
was promulgated on 4 May 1515; see 168. alteram] I know of no other
Raynaldus, Annales Eccles. xii, pp. 96,7. mention of this transaction. It was
149. Episcopo] Christopher of Uten- perhaps an offer which Erasmus did
heim. not accept.