OCR Output

456 | TO HENRY BULLOCK 325

dorus Gaza nouam aeditionem produxerunt ? Num ideo supprimenda
aut abolenda censebitur horum interpretatio, ne superiores illi Ari¬
stotelice philosophiae professores quaedam ignorasse videantur?
Num ea res Gulielmum Copum a vertendis Galeni et Hypocratis 110
voluminibus deterret, ne mundus intelligat superiores medicos multa
perperam interpretatos ?

Dixerit aliquis, In humanis disciplinis expedit; in diuinis libris
idem passim et a quibuslibet fieri graue periculum est. Principio
nec passim muto, nam summa constat; de locis modo aliquot dis- 115
ceptatio est. Nec omnino opinor, certe quod ad hanc rem pertinet,
de media plebe censendus sum. Ostendo locis aliquot lapsum esse
Hilarium, lapsum Augustinum, lapsum Thomam ; idque facio, sicut
oportet, reuerenter citraque contumeliam : adeo vt si viuerent ipsi,
mihi qualicunque sic admonenti gratiam habituri sint. Summi erant 120
homines, sed tamen homines erant. Demonstrent isti eos recte
sensisse, et mea refellant argumentis, non conuiciis; et apud me
magnam inierint gratiam. Qui quicquid Lyra scripserit oraculi in¬
star haberi volunt, tueantur illum in iis locis in quibus ab eo dissen¬
tio. Nam in Hugone querere quod reprehendas stultissimum arbitror. 123
Paucula tantum annotaui, sed insigniter absurda; quo nimirum
cautiores redderem eos qui huiusmodi scriptores summa fiducia, nullo
iudicio, legunt.

Et tamen qui huiusmodi tribuunt omnia, defendant suos amasios,
doceant nos hallucinatos, illos attigisse scopum. Sed indignum se 130
iudicant ad istas grammaticorum minutias descendere; sic enim
vocare solent eos qui bonas didicere literas, atrox esse conuicium
existimantes grammatici cognomen ; quasi vero laudi vertendum sit
theologo si grammaticen nesciat. Non facit theologum sola gram¬
maticae cognitio. At multo minus theologum facit ignorata gram- 135
matica: certe conducit ad theologiae cognitionem huius disciplinae
peritia, officit imperitia Neque negari potest Hieronymum, Am¬
brosium, Augustinum, quorum autoritate potissimum res theologica
nititur, ex hoc grammaticorum ordine fuisse. Quandoquidem id
temporis nec Aristoteles etiamnum in theologorum scholas erat re- 149
ceptus, et haec philosophia qua nune in scholis vtuntur, nondum
erat nata. Quanquam modesti hominis est a quocunque libenter ad¬
moneri. Cecus vti si monstret iter, tamen aspice, inquit Flaccus.

116. Nec F: Haec B. 122. et mea B: meaque F: meque N. 123 Ly¬
ranus F. 124. iis B: illis H. 132. eos add. H.
leading Florentine humanists ; see 123. Lyra] Cf. Ep. 182. 116 n.
Voigt and Legrand. 125. Hugone] Cf. Ep. 347. 96 n.

110. Copum] Of. Ep. 124. 16 n. 143. Cecus] Cf. Hor. Ep. 1. 17. 3,4.