OCR
Fu E ne rare 326 LETTERS OF ERASMUS [1516 Tam nec ii qui totum hoc negocium non ad iudicium sed autoritat45 tem vocant, multum habent quod in me desyderent. Siquidem cautum esse constat in hac Synodo Lateranensi, vt liber aedatur ab ordinario comprobatus, aut ab iis quibus ille suas vices delegarit. At opus nostrum et scriptum et aeditum est teste et approbante eius loci Episcopo : neque quouis episcopo, sed praeter aetatis reuerentiam, 150 praeter imaginum commendationem, singulari vitae integritate raraque doctrina insigni. Nec is vero comprobauit modo, verumetiam nihil non detulit, si secum manere voluissem. Et abeuntem tantis officiis, tanta munificentia prosecutus est vir incomparabilis, vt me referre pudeat. Ac ne his quidem contentus vltro scriptis ad Ar155 chiepiscopum Cantuariensem literis tum me honorificentissime commendauit, tum illi meo nomine gratias egit. Itaque si non a synodo, certe iuxta synodi constitutionem approbatus est labor meus. Talis est autor vt vnus plurimorum instar haberi debeat : et hoc plus etiam ponderis habere debet illius suffragium, quod nec precibus nèc 160 yllis obsequiis impetratum, sed vltro ac pene fugitanti delatum sit. Quod si cui parum grauis est vnius hominis autoritas, Episcopi iudicio subscripsere duo theologiae professores, sed omnium longe principes ; Lodouicus Berus, vir, id quod constat, omnibus virtutum ac disciplinarum ornamentis cumulatus: tum autem in theologica 165 palestra sic excercitatus vt apud Parisios inter eos qui doctoris titulo insigniebantur, primum meruerit locum, Huic adeo displicuit opus nostrum vt fortunas suas omnes, quas habet amplissimas, mihi communes detulerit; e duabus prebendis quas habet, alteram vltro in manum dederit. Ad haec Vuolphangus Fabritius Capito, ob insignem 170 theologiae cognitionem in Basiliensis ecclesiae collegium cooptatus, vbi publicum concionatorem agit, vir praeter alias egregias disciplinas trium linguarum non vulgariter peritus, Graecae, Latinae et Hebraicae ; denique vita tam integra, moribus tam piis, vt nihil vnquam viderim incorruptius. His testibus liber est aeditus ; quorum iudicio 175 nihil addubitaret quamlibet graui in re fidere Episcopus, si ipse pa rum certo esset iudicio. Neque tamen quisquam caeterorum theologorum damnauit opus nostrum.. Tantum deplorabant nonnulli se pueros non didicisse Graece, et sibi sero librum eum prodisse in lucem. Referre poteram 144. ii B: hi N. 146. Lateranensi add. H. 147 C2: deligarit B. 169. Vuolphangus B: V. C?: om. E. Fabritius Capito add. C2. 146. Lateranensi] The fifth ; which 155. literis] Cf. Ep. 425. 33 n. sat from 1512 to 1517. This ordinance 166. primum] Cf. Ep. 413. I1 n. was promulgated on 4 May 1515; see 168. alteram] I know of no other Raynaldus, Annales Eccles. xii, pp. 96,7. mention of this transaction. It was 149. Episcopo] Christopher of Uten- perhaps an offer which Erasmus did heim. not accept.