310 LETTERS OF ERASMUS [1516
cadens in constantem virum. Potius citetur fucus et terror, cadens
670 in simplicem ac rerum imperitum adolescentem. Adde quod in
multis genuina simplicitas est, aetatis et peculiaris naturae. Nullum
hic discrimen, si pubes habet lanuginem. -Valet votum, et adeo
valet vt huius gratia deseratur sponsa nondum cognita. O leges!
Proinde Florentius, quando tot machinis perpetuo reluctans ac
675 reclamans huc protrusus est, nec vnquam quicquam gestauit praeter
i vestem, sed conscientiam habuit liberam, mihi videtur nullo teneri
voto, non magis quam si quid turpe iurasset piratis mortem
intentantibus. Nec dubito quin Romani Pontificis pietas nihilo
minus sit indignatura plagiariis istis quam hominis causae fautura.
680 Dices, Pontifex poterit illum suae libertati restituere, quod ad forum
humanum attinet, quando conscientiam habet ex se liberam; at
hominum linguas non potest compescere. Atqui quum vere summus
ille Pontifex ecclesiae Christus et huius haud degener discipulus
Paulus doceant neminem esse iudicandum, praesertim in his rebus
685 quae per se nec pium faciunt nec impium ; certe tantum momenti
deberet habere summi Pontificis autoritas, vt hominum suspitiones
in bonam partem ibi deflecteret, vbi male suspicari vicium est. Sed
quid tandem futurum est de rebus humanis, si talium hominum
insulsis iudiciis et scurrilibus obtrectationibus perpetuo obsequemur ?
690 Infirmitati seu persuasioni inuincibili nos vult obsecundare Paulus,
sed ad tempus: stultis autem ac maliciosis iudiciis obsequi, quid
aliud est quam Christianae pietatis vigorem obruere? Christus
hactenus obsequutus est Caesari, quod soluit didrachmum ; hactenus
Iudaeis, quod abstinuit a cibis lege vetitis. At in sananda contracta,
695 in illuminando caeco, in restituendo manco, in vellendis spicis palam
neglexit, imo studio prouocauit scandalum seribarum et Pharisaeorum:
quod ni idem fecisset beatus Paulus, vbi nune esset Christianismus ?
Quid autem obiiciunt homines stolidissimi? Deposuit vestem
lineam? Qui sciunt an intus gerat? Et si deposuit, vnde sciunt
oo quas ob causas deposuerit? vnde sciunt quorum autoritate id factum
sit? Si nesciunt, quur iudicant ? et si norunt hoc summi Pontificis
autoritate factum, quur non verentur damnare illius iudicium, quod
alibi volunt haberi inuiolatum? YVbi est hic illa mirabilis totiesque
iactata obedientia, quum nec auscultant Christo, et ecclesiae Principem
705 Christique vicarium lacerant ? Vbi est illa simplicitas quam incuruata
ceruice prae se ferunt? Vbi est ille spiritus mundo mortuus ?
Mittamus haec. Vbi est humanitas, vbi sensus communis? Quum
tot sint scelera non hic referenda quae ipsis possunt obiici, vt in
quibus quotidie pene palam deprehenduntur, ne moueam rà åmóppyra
y 710 Kal akivyra, tamen sine fine mutatam vestem velut inexpiabile crimen:
674. Florentius scripsi: Florentiu H.