OCR Output

447 | TO LAMBERTUS GRUNNIUS 309

faciunt) apostatae sunt duplices, primum quia desciuerunt ab illa
sanctissima professione qua Christo dedere nomen, deinde ab instituto
quod professi sunt. In hos, inquam, oportebat execrandum apostatae
nomen torquere, etiamsi decem cucullis essent obuoluti. 630

Haec quum ita habeant, mi Lamberte, quantum flagitium est
simplicem aetatem vi seu technis in nassam impellere! Si palam
mali sunt, vt sunt plerique, quid aliud quam pueros in perniciem
pertrahunt? Sin neque calidi neque frigidi, in quam miseram
seruitutem implicant illos! Sin probitatis specie commendabiles, 635
quum sit tanta corporum et animorum varietas, quum tam ingeniosa
simulatio, quum tanta puericiae simplicitas, quum nodus sit insolu¬
bilis, vt ipsi volunt, in quod periculum tum animi tum corporis
mittunt adolescentes! At pubertas, inquiunt, adfert boni malique
discrimen. At non eodem anno pubescunt omnibus corpora, sed 640
multo minus animi. Vt nihil intersit, pubertas fortasse reddit
idoneum matrimonio, non item professioni monasticae; quam quidam
aggressi, annos nati plus minus triginta et alioqui rerum humanarum
peritissimi, resilierunt ante professionem, dicentes ‘Non putaram’.
Olim vix ad presbyterii gradum admittebantur triginta annos nati, 645
et ad monasticam vitam statim idonei sunt pubescentes? Et
interim perperam vsurpatis vocabulis imponunt imperitis: mundi,
quasi ipsi sint extramundani: obedientiae, quum Scriptura magis
commendet obedientiam Dei quam hominum: voti insolubilis, quum
nondum inuenire potuerint differentiam ihter votum solubile et 650
insolubile, nisi quod Scotus commentus est ideo monachorum votum
solui non posse, quod per hominem fiat Deo; nam quod soli Deo fit,
facile soluitur, Atqui quum istorum status omnis Romanorum
Pontificum autoritate nitatur, quur illi quoties libuit strennue
oppedunt? Is quum multos liberet a monachismo, licet non sine 655
causa, si potest quod facit, quur illius autoritatem hic pro nihilo
ducunt? Si negant illum posse quod facit, an non illi crimen atrox
impingunt? Ita quoties ipsis commodum est, Pontifex Christi
vicarius non potest errare: quoties secus visum est, nihil agit.

Sed non est nunc animus aduersus ordines depugnare, sit hoc aut 665
illud vitae genus huic aut illi commodum aut etiam necessarium,
probetur nodus insolubilis. Quo sanctior, quo magis ardua professio
est, hoc circunspectius, lentius ac serius esset suscipienda; satis
mature, si ante annum quadragesimum, mea quidem sententia.
Caetera vota non sunt rata, nisi constet sanam fuisse mentem, 665
sobrium animum, a terroribus aliisque violentis curis liberum. Et
hic valebit quum puer illecebris, minis, fucis, terriculamentis
reclamans in laqueum impulsus est? Hic scilicet profertur metus

644. resiluerunt N.