OCR Output

447] TO LAMBERTUS GRUNNIUS 311

obiiciunt. Quid autem inhumanius quam obiicere cuiquam suam
calamitatem, in quam aliena malicia praecipitatus est? Quis tam
inciuilis est vt claudicationem opprobret homini cui mula calce fregit
tibiam? quis monophthalmiam ei quem in bello eluscauit hostis ?
quis morbum comitialem aut lepram ei quem natura sic genuit? 715
quis paupertatem ei qui naufragio rem amisit? Qui vere sunt
homines, talium miserentur potius ac fauent et, si qua possunt,
opitulantur ; et quo malum est atrocius, hoc impensius illis fauent.
Quod autem infortunium maius possit adolescenti felicis ingenii
accidere quam si in tale vitae genus protrudatur? Ergo si vehe- 720
menter inhumanus est qui calamitatem pro crimine obiicit, quid
de illo dicendum est qui malum opprobrat quod ipse suo vicio dedit ?
Veluti si chirurgus imperitus per conuicium luscum appellet eum
cui ipse perdidisset oculum; aut si pirata seruitutem obiiciat illi
quem ex libero traxisset in seruitutem. Nonne id optimo iure 725
dicant omnes insignitae cuiusdam impudentiae esse, suum scelus

in altero criminari? Quid porro aliud isti faciunt, qui pessimis
artibus imposuerunt aetati simplici, et postea suum crimen aliis
exprobrant ?

An non hic vides summam inhumanitatem cum summa stulticia 730
parique impudentia coniunctam? In istos recidit ignominia, et
tamen alium volunt pudescere. Neque enim ignominia est eius
qui delapsus est in foueam, sed eorum qui praecipitarunt. Posuit
vestem, sed vos coegistis accipere. Quis vnquam vicio vertit homini
capto quod profugit a piratis? Ne piratae quidem ipsi, opinor ; 735
caeteri gratulantur omnes. Quisque pirata est ei qui per vim adimit
homini suam libertatem. Et, si placet minus odiosis exemplis vti,
si sutor stomachetur in quempiam quod calceum elegantem quidem
sed pedi non congruentem abiecit, nonne merito respondeat, ‘Teipsum
accusas, qui talem calceum induxeris pedi? Pulchrum esse non 740
nego, sed mihi misere torquet pedem.’ Nihil enim vetat quo minus
aliquod institutum sit per se praeclarum, quod tamen huic aut illi
sit perniciosum,

Vt finem faciam, vir amicissime, si tibi probaui causam mei
Florentii, maiorem in modum te rogo vt negocium hoc et quam 745
celerrime et quam maxime ex animi nostri sententia cures ex¬
pediendum. De impendio ne fueris sollicitus, me fideiussorem

accipe.
In spacio quod in huius epistolae calce vacare videtur, signaui

715. morbum N: morbus H.

749- signaui quaedam] Vischer points ferred presumably to the ‘defectus
out that these communications, written natalium’, which is so explicitly dealt
in cipher and with invisible ink, re- with in Ep. 517.