OCR
310 LETTERS OF ERASMUS [1516 cadens in constantem virum. Potius citetur fucus et terror, cadens 670 in simplicem ac rerum imperitum adolescentem. Adde quod in multis genuina simplicitas est, aetatis et peculiaris naturae. Nullum hic discrimen, si pubes habet lanuginem. -Valet votum, et adeo valet vt huius gratia deseratur sponsa nondum cognita. O leges! Proinde Florentius, quando tot machinis perpetuo reluctans ac 675 reclamans huc protrusus est, nec vnquam quicquam gestauit praeter i vestem, sed conscientiam habuit liberam, mihi videtur nullo teneri voto, non magis quam si quid turpe iurasset piratis mortem intentantibus. Nec dubito quin Romani Pontificis pietas nihilo minus sit indignatura plagiariis istis quam hominis causae fautura. 680 Dices, Pontifex poterit illum suae libertati restituere, quod ad forum humanum attinet, quando conscientiam habet ex se liberam; at hominum linguas non potest compescere. Atqui quum vere summus er RE ille Pontifex ecclesiae Christus et huius haud degener discipulus Paulus doceant neminem esse iudicandum, praesertim in his rebus 685 quae per se nec pium faciunt nec impium ; certe tantum momenti deberet habere summi Pontificis autoritas, vt hominum suspitiones in bonam partem ibi deflecteret, vbi male suspicari vicium est. Sed quid tandem futurum est de rebus humanis, si talium hominum insulsis iudiciis et scurrilibus obtrectationibus perpetuo obsequemur ? 690 Infirmitati seu persuasioni inuincibili nos vult obsecundare Paulus, sed ad tempus: stultis autem ac maliciosis iudiciis obsequi, quid aliud est quam Christianae pietatis vigorem obruere? Christus hactenus obsequutus est Caesari, quod soluit didrachmum ; hactenus Iudaeis, quod abstinuit a cibis lege vetitis. At in sananda contracta, 695 in illuminando caeco, in restituendo manco, in vellendis spicis palam neglexit, imo studio prouocauit scandalum seribarum et Pharisaeorum: quod ni idem fecisset beatus Paulus, vbi nune esset Christianismus ? Quid autem obiiciunt homines stolidissimi? Deposuit vestem lineam? Qui sciunt an intus gerat? Et si deposuit, vnde sciunt oo quas ob causas deposuerit? vnde sciunt quorum autoritate id factum sit? Si nesciunt, quur iudicant ? et si norunt hoc summi Pontificis autoritate factum, quur non verentur damnare illius iudicium, quod alibi volunt haberi inuiolatum? YVbi est hic illa mirabilis totiesque iactata obedientia, quum nec auscultant Christo, et ecclesiae Principem 705 Christique vicarium lacerant ? Vbi est illa simplicitas quam incuruata ceruice prae se ferunt? Vbi est ille spiritus mundo mortuus ? Mittamus haec. Vbi est humanitas, vbi sensus communis? Quum tot sint scelera non hic referenda quae ipsis possunt obiici, vt in quibus quotidie pene palam deprehenduntur, ne moueam rà åmóppyra y 710 Kal akivyra, tamen sine fine mutatam vestem velut inexpiabile crimen: 674. Florentius scripsi: Florentiu H.