Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0334
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 335 [335]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0334

OCR

447] TO LAMBERTUS GRUNNIUS 311 obiiciunt. Quid autem inhumanius quam obiicere cuiquam suam calamitatem, in quam aliena malicia praecipitatus est? Quis tam inciuilis est vt claudicationem opprobret homini cui mula calce fregit tibiam? quis monophthalmiam ei quem in bello eluscauit hostis ? quis morbum comitialem aut lepram ei quem natura sic genuit? 715 quis paupertatem ei qui naufragio rem amisit? Qui vere sunt homines, talium miserentur potius ac fauent et, si qua possunt, opitulantur ; et quo malum est atrocius, hoc impensius illis fauent. Quod autem infortunium maius possit adolescenti felicis ingenii accidere quam si in tale vitae genus protrudatur? Ergo si vehe- 720 menter inhumanus est qui calamitatem pro crimine obiicit, quid de illo dicendum est qui malum opprobrat quod ipse suo vicio dedit ? Veluti si chirurgus imperitus per conuicium luscum appellet eum cui ipse perdidisset oculum; aut si pirata seruitutem obiiciat illi quem ex libero traxisset in seruitutem. Nonne id optimo iure 725 dicant omnes insignitae cuiusdam impudentiae esse, suum scelus in altero criminari? Quid porro aliud isti faciunt, qui pessimis artibus imposuerunt aetati simplici, et postea suum crimen aliis exprobrant ? An non hic vides summam inhumanitatem cum summa stulticia 730 parique impudentia coniunctam? In istos recidit ignominia, et tamen alium volunt pudescere. Neque enim ignominia est eius qui delapsus est in foueam, sed eorum qui praecipitarunt. Posuit vestem, sed vos coegistis accipere. Quis vnquam vicio vertit homini capto quod profugit a piratis? Ne piratae quidem ipsi, opinor ; 735 caeteri gratulantur omnes. Quisque pirata est ei qui per vim adimit homini suam libertatem. Et, si placet minus odiosis exemplis vti, si sutor stomachetur in quempiam quod calceum elegantem quidem sed pedi non congruentem abiecit, nonne merito respondeat, ‘Teipsum accusas, qui talem calceum induxeris pedi? Pulchrum esse non 740 nego, sed mihi misere torquet pedem.’ Nihil enim vetat quo minus aliquod institutum sit per se praeclarum, quod tamen huic aut illi sit perniciosum, Vt finem faciam, vir amicissime, si tibi probaui causam mei Florentii, maiorem in modum te rogo vt negocium hoc et quam 745 celerrime et quam maxime ex animi nostri sententia cures expediendum. De impendio ne fueris sollicitus, me fideiussorem accipe. In spacio quod in huius epistolae calce vacare videtur, signaui 715. morbum N: morbus H. 749- signaui quaedam] Vischer points ferred presumably to the ‘defectus out that these communications, written natalium’, which is so explicitly dealt in cipher and with invisible ink, re- with in Ep. 517.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1547 px
Image height
2586 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
952.52 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0334.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0334.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit