Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0332
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 333 [333]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0332

OCR

447 | TO LAMBERTUS GRUNNIUS 309 faciunt) apostatae sunt duplices, primum quia desciuerunt ab illa sanctissima professione qua Christo dedere nomen, deinde ab instituto quod professi sunt. In hos, inquam, oportebat execrandum apostatae nomen torquere, etiamsi decem cucullis essent obuoluti. 630 Haec quum ita habeant, mi Lamberte, quantum flagitium est simplicem aetatem vi seu technis in nassam impellere! Si palam mali sunt, vt sunt plerique, quid aliud quam pueros in perniciem pertrahunt? Sin neque calidi neque frigidi, in quam miseram seruitutem implicant illos! Sin probitatis specie commendabiles, 635 quum sit tanta corporum et animorum varietas, quum tam ingeniosa simulatio, quum tanta puericiae simplicitas, quum nodus sit insolubilis, vt ipsi volunt, in quod periculum tum animi tum corporis mittunt adolescentes! At pubertas, inquiunt, adfert boni malique discrimen. At non eodem anno pubescunt omnibus corpora, sed 640 multo minus animi. Vt nihil intersit, pubertas fortasse reddit idoneum matrimonio, non item professioni monasticae; quam quidam aggressi, annos nati plus minus triginta et alioqui rerum humanarum peritissimi, resilierunt ante professionem, dicentes ‘Non putaram’. Olim vix ad presbyterii gradum admittebantur triginta annos nati, 645 et ad monasticam vitam statim idonei sunt pubescentes? Et interim perperam vsurpatis vocabulis imponunt imperitis: mundi, quasi ipsi sint extramundani: obedientiae, quum Scriptura magis commendet obedientiam Dei quam hominum: voti insolubilis, quum nondum inuenire potuerint differentiam ihter votum solubile et 650 insolubile, nisi quod Scotus commentus est ideo monachorum votum solui non posse, quod per hominem fiat Deo; nam quod soli Deo fit, facile soluitur, Atqui quum istorum status omnis Romanorum Pontificum autoritate nitatur, quur illi quoties libuit strennue oppedunt? Is quum multos liberet a monachismo, licet non sine 655 causa, si potest quod facit, quur illius autoritatem hic pro nihilo ducunt? Si negant illum posse quod facit, an non illi crimen atrox impingunt? Ita quoties ipsis commodum est, Pontifex Christi vicarius non potest errare: quoties secus visum est, nihil agit. Sed non est nunc animus aduersus ordines depugnare, sit hoc aut 665 illud vitae genus huic aut illi commodum aut etiam necessarium, probetur nodus insolubilis. Quo sanctior, quo magis ardua professio est, hoc circunspectius, lentius ac serius esset suscipienda; satis mature, si ante annum quadragesimum, mea quidem sententia. Caetera vota non sunt rata, nisi constet sanam fuisse mentem, 665 sobrium animum, a terroribus aliisque violentis curis liberum. Et hic valebit quum puer illecebris, minis, fucis, terriculamentis reclamans in laqueum impulsus est? Hic scilicet profertur metus 644. resiluerunt N.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1535 px
Image height
2588 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
970.39 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0332.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0332.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit