520 scriptam existimant. Postremo cultus hic est Romani Pontificis,
quum maxime pontificaliter ornari solet.
Haec quum non ignoraret Florentius, tamen vt omnem impleret
i iusticiam, ex amicorum consilio facillime impetrauit a summo
| Pontifice vt pro suo arbitrio quodcunque signum instituti quacunque
525 corporis parte gestaret. Quum iline reuocatus esset ad suos
Moecenates, quos habebat nec indoctos nec infimae sortis, recepit
cultum Gallicum, qui praeter linteolum pensile nihil differt a veste
presbyteri secularis: sic enim ignominioso verbo nune vocantur
legitimi ecclesiae ministri et ab Apostolis Christoque instituti.
530 Nec id fecit absque grauium virorum consilio. Quum ita cultus
prodisset in publicum, admonitus est ab amicissimis eum ornatum
in ea regione prorsus intolerabilem esse; celaret linteum. Dices,
poterat totum eius gentis cultum sumere. Verum eo nihil est
operosius. Opus est qui sustineat fluentem caudam, laeua retinenda
535 est sinuosissima cuculla; nam hoc illic in primis habetur magnificum,
nimirum ad exemplum cardinalium. Tum negocia cogebant eum
subinde mutare regionem ac veste polypum fieri; nam cultus qui
alicubi reuerendus est, alibi prodigiosus habetur. Postremo erat
hospes, et quotidie illi versandum erat cum magnatibus, qui non
540 quauis veste delectantur. Tandem visum est syncerissimis amicis
vt, quemadmodum habebat liberam conscientiam, ita Pontificis
autoritate in totum omni scrupulo sublato suae libertati restitueretur,
ne toties ponenda sumendaque veste grauius etiam scandalum pariat
male loquacibus.
545 Addam et illud. Vitae genus in quod protrusus est adolescens,
adeo liberum est vt minimum absit a libertate secularium : nec iam
loquor de libertate arrepta, sed de concessa ab iis qui fuerunt autores.
Hoc admoneo, quod Pontifices solent in talibus esse faciliores ad
relaxandum, quam quum disceditur ab ordine Seraphico, Cartusiano
550 aut Brigidensi. Nam hi nec recipiunt hic Pontificis autoritatem,
quum eandem largientem immensa priuilegia ac praerogatiuas
habeant sacrosanctam ac tantum non Christo praeponant.
Non hic disputabo de votis monasticis, quae quidam supra modum
exaggerant ; quum hoc genus obligationis, pene dixeram seruitutis,
555 nec in Nouo nec in Vetere Testamento reperiatur. Deinde quum
sabbatum, autore Christo, sit constitutum propter hominem, non
homo propter sabbatum, multo magis huiusmodi constitutiones
| cedere debent, quoties officiunt hominis saluti, praesertim animae,
quum Dominus loquatur de salute corporis: agitur enim de fame
560 et homine sanato die sabbati. Sed isti vere sunt illi Pharisaici qui
bouem et asinum delapsos in puteum extrahunt violato Dei sabbato,
hominem totum perire sinunt ob suum sabbatum.