odorem efferentur quod in funeribus soleat accendi. Quodam
tempore quum Florentius viseret amicum eruditum, duo forte 480
obuii lenones aut certe satellites vocibus mire parricidialibus ac
strictis gladiis erant ipsum occisuri, nisi matrona commodum prae¬
teriens illos admonuisset non chirurgi sed ecclesiastici cultum esse.
Nec illi tamen desinebant fremere nec gladios recondebant donec
pulsatis foribus (nam domus erat in proximo) intro receptus esset. 485
Alio quodam die visebat quosdam sodales conterraneos. Ibi repente
fit vndique concursus cum saxis ac fustibus, furioso clamore inuicem
sese cohortantium, ‘Occidite canem, occidite canem.’ Interim
occurrit sacrificus, qui tantum arridens illi dixit, sed voce tacita
et Latina, ‘Asini, asini? Tllis adhuc tumultuantibus mox iuuenis 490
quidam perquam elegans et purpurata chlamyde prodiit ex aedibus.
Ad hunc velut ad aram confugit Florentius (nam vulgi linguam
prorsus ignorabat); miratur quid sibi vellent. ‘Hoc’ inquit, ‘certum
habe. Nisi ponis istud linteum, aliquo die lapidaberis. Moneo
te, tu monitus caue.’ Itaque linteolum non deposuit sed texit summa 495
veste. Bone Deus, quantum tragoediarum ex re nihili !
Hic exhorrescent stolidi qui summam religionis in veste collocant ;
quam nec ego dixerim temere abiiciendam. Sed hane Cartusiani
saepe negociatoria commutant, quo tutius perueniant ad synodum.
Canonici vero vel studii gratia vel longinquae profectionis causa 500
mutant aut celant, nullius autoritate, citra omnem reprehensionem ;
non enim est eadem religio lineae vestis quae caeterarum. Nam
olim canonici non erant monachi, et nunc medium genus est, in
fauorabilibus monachi, in odiosis non monachi. Sed horrendum
facinus est si quis Dominicanus aut Franciscanus sacram vestem 505
abiiciat. Nam Dominicanum pallium totam diuitum domum sospitat
prosperatque, et pueris aliquot annis ex voto matris gestatum tuetur
a morbis et horrendis casibus; Franciscana tunica etiam mortuo
inducta liberat ab inferis. Quin et summus Pontifex monachos
quosdam qui diuersis vestium formis conuenerant, admonet Vt 510
offendiculi vitandi gratia simili cultu vterentur omnes. Nec Pontificia
decretalis fulminat in eos qui honestis de causis vestem sacram
ponerent, sed qui id facerent vt licentius cum prophanis ea facerent
quae solet vulgus. Nam linea vestis non est monachorum, sed
episcoporum, eb fortassis olim clericorum. Nec Augustinus in sua 515
regula formam vllam vestis praescribit, immo damnat potius insignem
cultum, admonens ne sit notabilis clericorum habitus, nec affectent
vestibus placere sed moribus; licet satis constet eam regulam
mulieribus scriptam non viris: sed cum illis nunc ago qui viris
488. sese H: se N.
508. tunica] Rud. Agricola was so buried ; cf. the Exegwiae Seraphicae, LB. i. 868 A.