OCR
306 LETTERS OF ERASMUS [1516 520 scriptam existimant. Postremo cultus hic est Romani Pontificis, quum maxime pontificaliter ornari solet. Haec quum non ignoraret Florentius, tamen vt omnem impleret i iusticiam, ex amicorum consilio facillime impetrauit a summo | Pontifice vt pro suo arbitrio quodcunque signum instituti quacunque 525 corporis parte gestaret. Quum iline reuocatus esset ad suos Moecenates, quos habebat nec indoctos nec infimae sortis, recepit cultum Gallicum, qui praeter linteolum pensile nihil differt a veste presbyteri secularis: sic enim ignominioso verbo nune vocantur legitimi ecclesiae ministri et ab Apostolis Christoque instituti. 530 Nec id fecit absque grauium virorum consilio. Quum ita cultus prodisset in publicum, admonitus est ab amicissimis eum ornatum in ea regione prorsus intolerabilem esse; celaret linteum. Dices, poterat totum eius gentis cultum sumere. Verum eo nihil est operosius. Opus est qui sustineat fluentem caudam, laeua retinenda 535 est sinuosissima cuculla; nam hoc illic in primis habetur magnificum, nimirum ad exemplum cardinalium. Tum negocia cogebant eum subinde mutare regionem ac veste polypum fieri; nam cultus qui alicubi reuerendus est, alibi prodigiosus habetur. Postremo erat hospes, et quotidie illi versandum erat cum magnatibus, qui non 540 quauis veste delectantur. Tandem visum est syncerissimis amicis vt, quemadmodum habebat liberam conscientiam, ita Pontificis autoritate in totum omni scrupulo sublato suae libertati restitueretur, ne toties ponenda sumendaque veste grauius etiam scandalum pariat male loquacibus. 545 Addam et illud. Vitae genus in quod protrusus est adolescens, adeo liberum est vt minimum absit a libertate secularium : nec iam loquor de libertate arrepta, sed de concessa ab iis qui fuerunt autores. Hoc admoneo, quod Pontifices solent in talibus esse faciliores ad relaxandum, quam quum disceditur ab ordine Seraphico, Cartusiano 550 aut Brigidensi. Nam hi nec recipiunt hic Pontificis autoritatem, quum eandem largientem immensa priuilegia ac praerogatiuas habeant sacrosanctam ac tantum non Christo praeponant. Non hic disputabo de votis monasticis, quae quidam supra modum exaggerant ; quum hoc genus obligationis, pene dixeram seruitutis, 555 nec in Nouo nec in Vetere Testamento reperiatur. Deinde quum sabbatum, autore Christo, sit constitutum propter hominem, non homo propter sabbatum, multo magis huiusmodi constitutiones | cedere debent, quoties officiunt hominis saluti, praesertim animae, quum Dominus loquatur de salute corporis: agitur enim de fame 560 et homine sanato die sabbati. Sed isti vere sunt illi Pharisaici qui bouem et asinum delapsos in puteum extrahunt violato Dei sabbato, hominem totum perire sinunt ob suum sabbatum.