Non huc adducam quanta sit turba monasteriorum in quibus adeo
nulla viget disciplina pietatis, vt prae his lupanaria sint et magis
sobria et magis pudica; tum quam multa in quibus praeter cere- 565
monias et speciem externam nihil est religionis. Hi sunt illis
propemodum deteriores, quod cum spiritu Christi careant, tamen
ex illis Pharisaicis ceremoniis incredibile dictu quam attollant super¬
cilium, vniuersam pietatem in extrariis constituentes, et ob has
pueros ad necem quotidie caedentes. Quanquam ipsi eas miro tedio 570
peragunt, nec omnino peracturi nisi crederent hoc spectaculum
populo videri mirificum. Postremo quam mira paucitas collegiorum
in quibus ex animo viuitur iuxta regulam pietatis, et in his ipsis,
si Silenum aperias, si propius inspicias, si ad verae pietatis coticulam
explores, immane quam pauculos reperias synceros! Quam callidae 575
sunt artes Satanae, quam sinuosum est cor hominum, quanta simulandi
vafricies, quibus rebus etiam senibus rerum peritissimis frequenter
imponitur! et haec postulant vt paucis mensibus perspiciat puer !
atque hanc vocant professionem !
Iam donemus repertum collegium in quo constent omnia, quid 58o
fiet quum mutatur corpus eius qui professus est? quum in locum
boni patriarchae succedit stupidus, temulentus et tyrannus, quum
probi sodales mutantur improbis? Mutet, inquiunt, vel domum
vel institutum. Verum hic quam aegre dimittunt suos! sed multo
aegrius alii recipiunt, suspicantes aliquid latere monstri, quod a 585
vetere sodalitio recesserit, et si quem ibi nutu offenderit, protinus
audit ‘Quin redis ad tuos?’ Ad haec, quam anxia disputatio qui
sit ordo strictior, qui laxior! nam suum quisque vult videri
strictissimum. Et haec est illa praeclara facultas mutandae domus
aut instituti, vt denuo subeat aleam ne miser in duriorem incidat 590
seruitutem. Porro quoniam plerosque fraudibus illectant, illectos
non ad spiritualem pietatem sed ad Pharisaismum instituunt, et ad
seruitutem hominum adigunt, plurimos sequitur instituti poenitudo.
Itaque veriti ne ipsorum orgia proferantur in publicum, virgis,
deuotionibus, brachio seculari, muris, cancellis, carceribus atque etiam 595
mortibus suos retinent. Mentior nisi Matthaeus Card. Sedunensis
574. Silenum] Cf. Adag. 2201. driven from his see by a popular rising,
596. Sedunensis] Matthew Schinner he continued to play an active part
(c. 1470-28 Sept. 1522), one of the against the French and in support of
most vigorous and influential diplo- the Emperor until 1522, when he
matists of the day. From the son settled in Rome. In 1520 he was
of a Valais peasant he had risen to appointed administrator of the see of
be Bp. of Sion in 1499 and Cardinal Catania. i
in 1511. In 1512 he brought the Swiss In the course of his diplomatic
to aid Julius iin expelling the French movements he had several meetings
from Milan; and as Papal Legate he with Erasmus, who wrote the Para¬
was virtual ruler there until the defeat phrase of St. Matthew at his suggestion
of Marignano (Ep. 360. 6 n.) Though and dedicated to him the Paraphrases