Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0328
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 329 [329]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0328

OCR

447] TO LAMBERTUS GRUNNIUS 305 co odorem efferentur quod in funeribus soleat accendi. Quodam tempore quum Florentius viseret amicum eruditum, duo forte 480 obuii lenones aut certe satellites vocibus mire parricidialibus ac strictis gladiis erant ipsum occisuri, nisi matrona commodum praeteriens illos admonuisset non chirurgi sed ecclesiastici cultum esse. Nec illi tamen desinebant fremere nec gladios recondebant donec pulsatis foribus (nam domus erat in proximo) intro receptus esset. 485 Alio quodam die visebat quosdam sodales conterraneos. Ibi repente fit vndique concursus cum saxis ac fustibus, furioso clamore inuicem sese cohortantium, ‘Occidite canem, occidite canem.’ Interim occurrit sacrificus, qui tantum arridens illi dixit, sed voce tacita et Latina, ‘Asini, asini? Tllis adhuc tumultuantibus mox iuuenis 490 quidam perquam elegans et purpurata chlamyde prodiit ex aedibus. Ad hunc velut ad aram confugit Florentius (nam vulgi linguam prorsus ignorabat); miratur quid sibi vellent. ‘Hoc’ inquit, ‘certum habe. Nisi ponis istud linteum, aliquo die lapidaberis. Moneo te, tu monitus caue.’ Itaque linteolum non deposuit sed texit summa 495 veste. Bone Deus, quantum tragoediarum ex re nihili ! Hic exhorrescent stolidi qui summam religionis in veste collocant ; quam nec ego dixerim temere abiiciendam. Sed hane Cartusiani saepe negociatoria commutant, quo tutius perueniant ad synodum. Canonici vero vel studii gratia vel longinquae profectionis causa 500 mutant aut celant, nullius autoritate, citra omnem reprehensionem ; non enim est eadem religio lineae vestis quae caeterarum. Nam olim canonici non erant monachi, et nunc medium genus est, in fauorabilibus monachi, in odiosis non monachi. Sed horrendum facinus est si quis Dominicanus aut Franciscanus sacram vestem 505 abiiciat. Nam Dominicanum pallium totam diuitum domum sospitat prosperatque, et pueris aliquot annis ex voto matris gestatum tuetur a morbis et horrendis casibus; Franciscana tunica etiam mortuo inducta liberat ab inferis. Quin et summus Pontifex monachos quosdam qui diuersis vestium formis conuenerant, admonet Vt 510 offendiculi vitandi gratia simili cultu vterentur omnes. Nec Pontificia decretalis fulminat in eos qui honestis de causis vestem sacram ponerent, sed qui id facerent vt licentius cum prophanis ea facerent quae solet vulgus. Nam linea vestis non est monachorum, sed episcoporum, eb fortassis olim clericorum. Nec Augustinus in sua 515 regula formam vllam vestis praescribit, immo damnat potius insignem cultum, admonens ne sit notabilis clericorum habitus, nec affectent vestibus placere sed moribus; licet satis constet eam regulam mulieribus scriptam non viris: sed cum illis nunc ago qui viris 488. sese H: se N. 508. tunica] Rud. Agricola was so buried ; cf. the Exegwiae Seraphicae, LB. i. 868 A. ALLEN II X

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1535 px
Image height
2581 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
974.91 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0328.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0328.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit