Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0330
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 331 [331]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0330

OCR

447] TO LAMBERTUS GRUNNIUS 307 Non huc adducam quanta sit turba monasteriorum in quibus adeo nulla viget disciplina pietatis, vt prae his lupanaria sint et magis sobria et magis pudica; tum quam multa in quibus praeter cere- 565 monias et speciem externam nihil est religionis. Hi sunt illis propemodum deteriores, quod cum spiritu Christi careant, tamen ex illis Pharisaicis ceremoniis incredibile dictu quam attollant supercilium, vniuersam pietatem in extrariis constituentes, et ob has pueros ad necem quotidie caedentes. Quanquam ipsi eas miro tedio 570 peragunt, nec omnino peracturi nisi crederent hoc spectaculum populo videri mirificum. Postremo quam mira paucitas collegiorum in quibus ex animo viuitur iuxta regulam pietatis, et in his ipsis, si Silenum aperias, si propius inspicias, si ad verae pietatis coticulam explores, immane quam pauculos reperias synceros! Quam callidae 575 sunt artes Satanae, quam sinuosum est cor hominum, quanta simulandi vafricies, quibus rebus etiam senibus rerum peritissimis frequenter imponitur! et haec postulant vt paucis mensibus perspiciat puer ! atque hanc vocant professionem ! Iam donemus repertum collegium in quo constent omnia, quid 58o fiet quum mutatur corpus eius qui professus est? quum in locum boni patriarchae succedit stupidus, temulentus et tyrannus, quum probi sodales mutantur improbis? Mutet, inquiunt, vel domum vel institutum. Verum hic quam aegre dimittunt suos! sed multo aegrius alii recipiunt, suspicantes aliquid latere monstri, quod a 585 vetere sodalitio recesserit, et si quem ibi nutu offenderit, protinus audit ‘Quin redis ad tuos?’ Ad haec, quam anxia disputatio qui sit ordo strictior, qui laxior! nam suum quisque vult videri strictissimum. Et haec est illa praeclara facultas mutandae domus aut instituti, vt denuo subeat aleam ne miser in duriorem incidat 590 seruitutem. Porro quoniam plerosque fraudibus illectant, illectos non ad spiritualem pietatem sed ad Pharisaismum instituunt, et ad seruitutem hominum adigunt, plurimos sequitur instituti poenitudo. Itaque veriti ne ipsorum orgia proferantur in publicum, virgis, deuotionibus, brachio seculari, muris, cancellis, carceribus atque etiam 595 mortibus suos retinent. Mentior nisi Matthaeus Card. Sedunensis 574. Silenum] Cf. Adag. 2201. driven from his see by a popular rising, 596. Sedunensis] Matthew Schinner he continued to play an active part (c. 1470-28 Sept. 1522), one of the against the French and in support of most vigorous and influential diplo- the Emperor until 1522, when he matists of the day. From the son settled in Rome. In 1520 he was of a Valais peasant he had risen to appointed administrator of the see of be Bp. of Sion in 1499 and Cardinal Catania. i in 1511. In 1512 he brought the Swiss In the course of his diplomatic to aid Julius iin expelling the French movements he had several meetings from Milan; and as Papal Legate he with Erasmus, who wrote the Parawas virtual ruler there until the defeat phrase of St. Matthew at his suggestion of Marignano (Ep. 360. 6 n.) Though and dedicated to him the Paraphrases x 2

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1532 px
Image height
2585 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
995.51 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0330.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0330.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit