OCR Output

304 LETTERS OF ERASMUS [1516

parte vrgebant et tutores et amici, quorum aliqui rem furto
minuerant. In summa, vicerunt improbitate. Adolescens et animo
abhorrens et verbis reluctans coactus est capistrum accipere, non
445 aliter quam bello capti vinciendas manus victori praebent, aut
3 diutinis victi tormentis faciunt non quod volunt sed quod collubuit
potentiori.
Animum Florentius vtcunque vicisset, caeterum corpus nemo sibi
fingere potest. Interim fecit adolescens quod solent ii qui carcere
450 sunt conclusi, solabatur se studiis, quatenus ibi licuit; nam hoe
ipsum furtim erat agendum, quum palam inebriari liceat. Litteris
igitur fallebat captiuitatis tedium, donec casus insperatus, veluti
i deus quispiam årò pnyavis, spem salutis ostenderet. Id euenit;
nam ab episcopo quodam praepotente euocatus in ipsius familiam,

455 inde gradu facto profectus est ad celebrem academiam: quod ni
accidisset, tam insignis indoles in ocio, in deliciis, in compotationibus
computruisset. Non quod criminetur suum sodalitium, sed quod
ipsius naturae non congruebat: frequenter enim quod aliis vita est,
aliis mors est. Ea autem est iuuenis verecundia modestiaque vt

460 nihil inimice de suo sodalitio veteri praedicet; sed quidam silentio
et pudore plus loquuntur quam si multa verba facerent. Nec tamen
horum quicquam factum est, nisi permissu atque adeo iussu episcopi
ordinarii, permissu praepositi, tum domestici, tum generalis, denique
cum pace totius sodalitatis. Quanquam autem esset libera con¬

465 scientia sciretque se voto adacto non teneri, illud tamen interim
dedit partim verecundiae naturali, prorsus immodicae, quae illi
saepenumero magno fuit malo, partim hominum imperitorum ac
superstitiosorum inuincibili offendiculo, ne vestem mutaret, quamuis
ad hoc a suo praesule inuitatus.

470 Aliquanto post euenit per occasionem vt in longinquam regionem
amore studiorum proficisceretur. Ibi iuxta morem Gallicae gentis
togulam lineam supra vestem gestabat, putans hoc illic non in¬
solitum esse. Verum hinc bis in praesens capitis periculum incidit,
quod illic chirurgi qui pestilentia laborantes curant, candidum

475 linteum gestant humero laeuo, a fronte et a tergo pensile, quo facile
conspicui possint et ab obuiis et a sequentibus vitari: qui tamen
ipsi, nisi per desertas vias obambularent, saxis impeterentur a con¬
currentibus; vsque adeo gens ea mortem horret, vt ad thuris etiam

455. gradu facto] This statement, (p. 589). He was certainly ordained
Î that Erasmus was ordained after join- priest at Utrecht, and not, as would
ing the Bp. of Cambray, should have have been possible, at Cambray ; thus
been quoted in App. 5, as it conflicts continuing his orders in the diocese
with Beatus Rhenanus. If Hrasmus, in which he had first entered upon
as seems probable, is correct, his resi- them» Such a journey would explain
dence with the Bp, must have lasted the circumstances of Ep. 33¬
longer than is there represented 473. periculum] Cf, Ep. 296. 178 seq.