OCR Output

298 LETTERS OF ERASMUS [1516

rerum humanarum imperiti, semet addicerent alicui vitae instituto;
nec ipsi adhuc satis noti sibi ac prorsus ignari quale foret illud quod

195 aggrederentur. (Nondum enim vllum monasterium fuerant ingressi;
nec suspicari poterant quodnam animantis genus esset monachus).
Multo videri satius vt post aliquot annos in studiis honestissimis
actos tempestiuius hoc negocium ageretur. Ita rem felicius succes¬
suram.

200 Hanc pueri tam non puerilem responsionem quum tutor debuerit
exosculari, si vir fuisset vere pius et Euangelica prudentia praeditus:
immo quum adolescentes, si forte conspexisset eo puerili calore
propensiores, remorari debuerit, nee statim affectui temporario
fidere; tamen haud aliter incanduit quam si pugno caesus esset,

205 et homo alioqui lenis, vt videbatur, ingenii, hic impotens irae, vix
manus pudore continuit, sed miro supercilio Florentium appellauit
nebulonem, negauit habere spiritum (agnoscis monachorum vocem).
Abdicauit tutelam, recusauit esse fideiussor apud eos apud quos illis
victum emerat, testatus est nihil superesse: ipsi dispicerent vhi

210 caperent cibum. His aliisque multis saeuis ac plagosis conuiciis
verberabat minorem ; quae tum puero quidem excutiebant lacrymas,
propositum tamen iudicio susceptum non excutiebant. ‘ Accipimus’
inquit, ‘tutelae abdicationem, teque nostri cura liberamus.’

Ita tum discessum est. Tutor vbi perspicit se minis et iurgiis

215 nihil proficere, adhibet fratrem suum negociatorem, de quo dictum
est, virum mire comem et blandiloquentem. Conuenitur in viri¬
darium, iubentur considere pueri, proferuntur pocula, post amicas
fabulas coeptum est accuratius etiam agi negocium, sed alia ratione.
Blanda omnia, multa mentiebantur de mirifica felicitate illius

220 instibuti, ostendebant magnarum rerum praeclaras spes, addebant
preces. Quid non? His delinitus maior coepit labascere, videlicet
oblitus non semel deieratae constantiae. Minor nihilo secius perstat
in sententia. Breuiter, perfidus ille prodito fratre accepit iugum,
sed clam suffuratus si quid erat rei paratae; quod tamen illi nouum

225 non erat. Atque illi quidem pulchre cessit res. Erat enim vt
ingenio tardus, ita corpore robustus, attentus ad rem, ibi vafer et
callidus, pecuniarum furax, strennuus compotor, nec scortator
ignauus; in summa, adeo minori dissimilis vt supposititius videri
posset. Nec enim vnquam aliud fuit germano quam malus genius.

230 Non ita multo post, hoc munus gessit inter suos sodales quod
Iscariotes inter Apostolos. Is tamen vbi vidit fratrem misere
illaqueatum, tactus conscientiae stimulis deplorabat quod eum in
nassam protractum perdidisset. Audis Iudae confessionem; et
vtinam ad illius exemplum sese suspendisset ante quam facinus hoc

235 tam impium admitteret.