OCR Output

447 | TO LAMBERTUS GRUNNIUS 299

Erat Florentius, vt fere solent nati litteris, rerum communium
et imperitus et negligens, atque in his mira simplicitas; reperias
enim quosdam ante pilos astutia puberes ; nec alibi quam in studiis
valebat ingenium. Nam huc totum intenderat et huc vi naturae
rapiebatur, ab infantiae crepundiis versatus in scholis. Corpore 240
delicato, sed tamen ingenii rebus satis accommodo, vix dum aetatis
annum ingressus decimum sextum. Postremo, febri quartana
languidus, quae puerum iam supra annum tenebat, ex illa sordida
et illiberali educatione collecta. Quo se verteret talis adolescentulus
vndiquaque proditus ac destitutus, rerum omnium rudis nec a morbo 245
liber? An non hic satis adhibitum est violentiae ad propellendum
quouis puerilem animum? Perstitit ille tamen in non temere
concepta sententia.

Interea tutor ille stolidus, ne non perficeret quod instituerat, ad
peragendam fabulam subornat varias personas diuersi status atque 250
etiam sexus, monachos, semimonachos, cognatos et cognatas, iuuenes
ac senes, notos et ignotos. Inter quos erant quidam adeo natura
fatui vt, nisi eos commendasset sacra vestis, pro morionibus cum
auriculis ac tintinabulis publicitus obambulassent. Erant et alii
quos arbitror superstitione peccasse magis quam maliciosa voluntate ; 255
sed quid refert pereuntis, stultitia iuguletur an peruerso studio ?
Ibi quot arietibus quatitur puerilis animus ! Alius depingebat
amabile simulacrum monasticae tranquillitatis, optima quaeque
decerpens (sic laudari potest et quartana febris), non pauca largiter
admentiens, sed diuersa supprimens. Alius pdda tpayiKos exaggerabat 260
huius mundi pericula, quasi monachi sint extra mundum; quem¬
admodum seipsos pingunt in bene munita naui, caeteros omnes
vndis iactari, perituros nisi ab illis contus porrigatur aut funis.
Alius ponebat ob oculos terrificos inferorum cruciatus, quasi ex
monasteriis non pateat iter in Tartara. Alius fabulosis exemplis 265
territabat; sunt enim his instructissimi. Quidam viator labore
fessus insedit tergo draconis, putans truncum arboris esse. Excitatus
draco reflexo collo deuorauit hominem. Sic mundus deuorat suos.
Quidam forte inuiserat monachorum sodalitatem. Quum vehementer
inuitatus vt illic maneret, persisteret in sententia, discessit, sed in 270
via obuius leo dilacerauit miserum. Narrabantur et visa prodigiosa,
non minus inepta quam quae aniculae de spectris ac lemuribus solent
commemorare. Quidam diuerso fabularum genere sollicitabant ; de
monacho quicum horis aliquot quotidie confabulabatur Christus ;
de Catarina Senensi, cui puellae tanta fuit cum Christo sponso vel 275

ar

254. ac H: & N.
275. Catarina] of Siena (1347—29
April 1380), the champion of Italy and ized 1461.

of Urban vi, the Italian Pope; canon¬
See Creighton i and ii.