homo negociator leuiter hac sollicitudine tangebatur), gratissima,
vt dixi, victima se Deo litaturum arbitrabatur, si duas oues illi
mactasset. Florentius, vt sensit illos sic agere quasi pupillorum
voluntatem haberent obligatam, contulit cum germano, quem habebat 155
fere triennio maiorem, ipse vixdum egressus annum decimum¬
quintum, num vere esset eius animi vt se vellet illigari nodis quos
in posterum non posset explicare. Is ingenue fatebatur se non duci
amore religionis sed trahi metu tutorum. ‘Quid’ inquit Florentius,
‘te dementius, si stulto pudore metuque hominum, a quibus tibi 160
certe non sunt metuenda verbera, temetipsum coniicias in vitae
genus quod nec cuiusmodi sit nosti, nec, si semel ingressus sis,
queas referre pedem?’ Ibi Antonius allegare coepit facultatulas
quum per se exiguas, tum tutorum etiam attritas negligentia.
‘ Nihil est’ inquit Florentius, ‘ quod metuas. Corrademus quicquid 165
superest, et conflata summula petemus academiam. Non deerunt
amici, et multi quibus omnino nihil est, sua aluntur industria.
Postremo, Deus aderit ad honesta tendentibus.’
Hoc responsum adeo probauit Antonius vt multas etiam spes
ostenderit quae minori non venerant in mentem. Itaque communi 170
consilio decretum est vt monasticum negocium in aliud tempus
reliceretur, donec treis etiam aut quatuor annos in scholis versati,
per aetatem ac rerum vsum rectius possent dispicere quid expediret.
Constanter ambobus placuit haec sententia. Sed maior angebatur
etiamnum scrupulo quomodo respondendum esset tutoribus; qui 175
non explorata pupillorum voluntate negocium hoc sedulo serioque
agebant. Hic concepta est responsionis formula; quam Antonius
approbauit quidem, tantum orabat vt minor esse vellet dux verbi
et amborum nomine respondere : nam erat is ad dicendum timidior,
quemadmodum et indoctior. At Florentius accepit quidem condi- 180
tionem, sed diligenter a fratre stipulatus propositi constantiam ;
‘ne, si me’ inquit, ‘post datum responsum destitueris, tota tragoedia
deuoluatur in caput meum. Nunc potius muta sententiam, si vel
blandimentis vel saeuis dictis putas te posse depelli gradu. Neque
enim, mihi crede, res agitur ludicra.’ Sancte deierauit Antonius, 185
deditque fidem se dictis mansurum.
Venit post aliquot dies tutor ille, multaque praefatus de sua erga
pupillos pietate deque miro studio ac vigilantia, coepit illis gratulari
quod ambobus repperisset locum apud eos qui bis canonici gaudent
appellari. Hic Florentius puer ex pacto pro vtrisque respondens 190
egit quidem gratias pro beneuolentia proque sedulitate. Caeterum
negauit sibi fratrique suo videri consultum vt id aetatis, ad haec