Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0321
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 322 [322]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0321

OCR

298 LETTERS OF ERASMUS [1516 rerum humanarum imperiti, semet addicerent alicui vitae instituto; nec ipsi adhuc satis noti sibi ac prorsus ignari quale foret illud quod 195 aggrederentur. (Nondum enim vllum monasterium fuerant ingressi; nec suspicari poterant quodnam animantis genus esset monachus). Multo videri satius vt post aliquot annos in studiis honestissimis actos tempestiuius hoc negocium ageretur. Ita rem felicius successuram. 200 Hanc pueri tam non puerilem responsionem quum tutor debuerit exosculari, si vir fuisset vere pius et Euangelica prudentia praeditus: immo quum adolescentes, si forte conspexisset eo puerili calore propensiores, remorari debuerit, nee statim affectui temporario fidere; tamen haud aliter incanduit quam si pugno caesus esset, 205 et homo alioqui lenis, vt videbatur, ingenii, hic impotens irae, vix manus pudore continuit, sed miro supercilio Florentium appellauit nebulonem, negauit habere spiritum (agnoscis monachorum vocem). Abdicauit tutelam, recusauit esse fideiussor apud eos apud quos illis victum emerat, testatus est nihil superesse: ipsi dispicerent vhi 210 caperent cibum. His aliisque multis saeuis ac plagosis conuiciis verberabat minorem ; quae tum puero quidem excutiebant lacrymas, propositum tamen iudicio susceptum non excutiebant. ‘ Accipimus’ inquit, ‘tutelae abdicationem, teque nostri cura liberamus.’ Ita tum discessum est. Tutor vbi perspicit se minis et iurgiis 215 nihil proficere, adhibet fratrem suum negociatorem, de quo dictum est, virum mire comem et blandiloquentem. Conuenitur in viridarium, iubentur considere pueri, proferuntur pocula, post amicas fabulas coeptum est accuratius etiam agi negocium, sed alia ratione. Blanda omnia, multa mentiebantur de mirifica felicitate illius 220 instibuti, ostendebant magnarum rerum praeclaras spes, addebant preces. Quid non? His delinitus maior coepit labascere, videlicet oblitus non semel deieratae constantiae. Minor nihilo secius perstat in sententia. Breuiter, perfidus ille prodito fratre accepit iugum, sed clam suffuratus si quid erat rei paratae; quod tamen illi nouum 225 non erat. Atque illi quidem pulchre cessit res. Erat enim vt ingenio tardus, ita corpore robustus, attentus ad rem, ibi vafer et callidus, pecuniarum furax, strennuus compotor, nec scortator ignauus; in summa, adeo minori dissimilis vt supposititius videri posset. Nec enim vnquam aliud fuit germano quam malus genius. 230 Non ita multo post, hoc munus gessit inter suos sodales quod Iscariotes inter Apostolos. Is tamen vbi vidit fratrem misere illaqueatum, tactus conscientiae stimulis deplorabat quod eum in nassam protractum perdidisset. Audis Iudae confessionem; et vtinam ad illius exemplum sese suspendisset ante quam facinus hoc 235 tam impium admitteret.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1525 px
Image height
2633 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
990.65 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0321.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0321.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit