OCR
447 | TO LAMBERTUS GRUNNIUS 299 Erat Florentius, vt fere solent nati litteris, rerum communium et imperitus et negligens, atque in his mira simplicitas; reperias enim quosdam ante pilos astutia puberes ; nec alibi quam in studiis valebat ingenium. Nam huc totum intenderat et huc vi naturae rapiebatur, ab infantiae crepundiis versatus in scholis. Corpore 240 delicato, sed tamen ingenii rebus satis accommodo, vix dum aetatis annum ingressus decimum sextum. Postremo, febri quartana languidus, quae puerum iam supra annum tenebat, ex illa sordida et illiberali educatione collecta. Quo se verteret talis adolescentulus vndiquaque proditus ac destitutus, rerum omnium rudis nec a morbo 245 liber? An non hic satis adhibitum est violentiae ad propellendum quouis puerilem animum? Perstitit ille tamen in non temere concepta sententia. Interea tutor ille stolidus, ne non perficeret quod instituerat, ad peragendam fabulam subornat varias personas diuersi status atque 250 etiam sexus, monachos, semimonachos, cognatos et cognatas, iuuenes ac senes, notos et ignotos. Inter quos erant quidam adeo natura fatui vt, nisi eos commendasset sacra vestis, pro morionibus cum auriculis ac tintinabulis publicitus obambulassent. Erant et alii quos arbitror superstitione peccasse magis quam maliciosa voluntate ; 255 sed quid refert pereuntis, stultitia iuguletur an peruerso studio ? Ibi quot arietibus quatitur puerilis animus ! Alius depingebat amabile simulacrum monasticae tranquillitatis, optima quaeque decerpens (sic laudari potest et quartana febris), non pauca largiter admentiens, sed diuersa supprimens. Alius pdda tpayiKos exaggerabat 260 huius mundi pericula, quasi monachi sint extra mundum; quemadmodum seipsos pingunt in bene munita naui, caeteros omnes vndis iactari, perituros nisi ab illis contus porrigatur aut funis. Alius ponebat ob oculos terrificos inferorum cruciatus, quasi ex monasteriis non pateat iter in Tartara. Alius fabulosis exemplis 265 territabat; sunt enim his instructissimi. Quidam viator labore fessus insedit tergo draconis, putans truncum arboris esse. Excitatus draco reflexo collo deuorauit hominem. Sic mundus deuorat suos. Quidam forte inuiserat monachorum sodalitatem. Quum vehementer inuitatus vt illic maneret, persisteret in sententia, discessit, sed in 270 via obuius leo dilacerauit miserum. Narrabantur et visa prodigiosa, non minus inepta quam quae aniculae de spectris ac lemuribus solent commemorare. Quidam diuerso fabularum genere sollicitabant ; de monacho quicum horis aliquot quotidie confabulabatur Christus ; de Catarina Senensi, cui puellae tanta fuit cum Christo sponso vel 275 ar 254. ac H: & N. 275. Catarina] of Siena (1347—29 April 1380), the champion of Italy and ized 1461. of Urban vi, the Italian Pope; canonSee Creighton i and ii.