Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0320
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 321 [321]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0320

OCR

447) TO LAMBERTUS GRUNNIUS 297 homo negociator leuiter hac sollicitudine tangebatur), gratissima, vt dixi, victima se Deo litaturum arbitrabatur, si duas oues illi mactasset. Florentius, vt sensit illos sic agere quasi pupillorum voluntatem haberent obligatam, contulit cum germano, quem habebat 155 fere triennio maiorem, ipse vixdum egressus annum decimumquintum, num vere esset eius animi vt se vellet illigari nodis quos in posterum non posset explicare. Is ingenue fatebatur se non duci amore religionis sed trahi metu tutorum. ‘Quid’ inquit Florentius, ‘te dementius, si stulto pudore metuque hominum, a quibus tibi 160 certe non sunt metuenda verbera, temetipsum coniicias in vitae genus quod nec cuiusmodi sit nosti, nec, si semel ingressus sis, queas referre pedem?’ Ibi Antonius allegare coepit facultatulas quum per se exiguas, tum tutorum etiam attritas negligentia. ‘ Nihil est’ inquit Florentius, ‘ quod metuas. Corrademus quicquid 165 superest, et conflata summula petemus academiam. Non deerunt amici, et multi quibus omnino nihil est, sua aluntur industria. Postremo, Deus aderit ad honesta tendentibus.’ Hoc responsum adeo probauit Antonius vt multas etiam spes ostenderit quae minori non venerant in mentem. Itaque communi 170 consilio decretum est vt monasticum negocium in aliud tempus reliceretur, donec treis etiam aut quatuor annos in scholis versati, per aetatem ac rerum vsum rectius possent dispicere quid expediret. Constanter ambobus placuit haec sententia. Sed maior angebatur etiamnum scrupulo quomodo respondendum esset tutoribus; qui 175 non explorata pupillorum voluntate negocium hoc sedulo serioque agebant. Hic concepta est responsionis formula; quam Antonius approbauit quidem, tantum orabat vt minor esse vellet dux verbi et amborum nomine respondere : nam erat is ad dicendum timidior, quemadmodum et indoctior. At Florentius accepit quidem condi- 180 tionem, sed diligenter a fratre stipulatus propositi constantiam ; ‘ne, si me’ inquit, ‘post datum responsum destitueris, tota tragoedia deuoluatur in caput meum. Nunc potius muta sententiam, si vel blandimentis vel saeuis dictis putas te posse depelli gradu. Neque enim, mihi crede, res agitur ludicra.’ Sancte deierauit Antonius, 185 deditque fidem se dictis mansurum. Venit post aliquot dies tutor ille, multaque praefatus de sua erga pupillos pietate deque miro studio ac vigilantia, coepit illis gratulari quod ambobus repperisset locum apud eos qui bis canonici gaudent appellari. Hic Florentius puer ex pacto pro vtrisque respondens 190 egit quidem gratias pro beneuolentia proque sedulitate. Caeterum negauit sibi fratrique suo videri consultum vt id aetatis, ad haec 189. bis canonici] Cf. 11. 65,6.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1532 px
Image height
2583 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
924.92 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0320.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0320.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit