OCR Output

296 LETTERS OF ERASMUS [1816

110 ex illorum enim cortibus legunt suos tyrones, Equidem arbitror et
inter illos esse viros quosdam minime malos; sed quum optimorum
autorum inopia laborent, quum in suis tenebris suis quibusdam
moribus ac ritibus degant, seque non aliis sed sibi ipsis comparent,
quum bonam diei partem cogantur precum et operarum pensis
115 impendere, non video quo pacto valeant liberaliter instituere
puericiam : certe res ipsa loquitur non aliunde prodire adolescentes
inelegantius doctos aut moribus deterioribus.
Apud hos igitur biennium et eo amplius perdiderunt: certe
iunior ille perdidit, ipsis praeceptoribus aliquanto doctior, in his
120 duntaxat literis quas illi profitebantur. Vnus praeceptorum talis
erat vt Florentius neget se vsquam vidisse monstrum vel indoctius
vel gloriosius. Et tales non raro praeficiuntur pueris; non enim
eliguntur eruditorum iudicio, sed arbitrio patriarchae, qui plerumque
literas nescit. Alter vero qui semper visus est vnice delectari indole
125 Florentiana, quum sentiret agi de reditu in patriam, coepit priuatis
colloquiis solicitare animum adolescentis vt ipsorum accederet
instituto, multa commemorans quibus pueri solent illectari. Quod
vtinam esset factum. Nam aut volentem pietatis amor apud illos
detinuisset, aut si res ita tulisset, licuisset in pristinam redire
130 libertatem. Neque enim hoc hominum genus, quod habent prae¬
cipuum bonum ac priscae religionis vestigium, votis insolubilibus
astringitur: et si vere piorum ac spiritualium sententia plus valeret
quam crassorum iudicia, nullum posthac esset votum insolubile
praeter vota baptismi, praesertim vt nune habet mortalium vel
135 malicia vel imbecillitas.
Quum igitur instaret ille crebris hortatibus, interim addens et
blandicias et munuscula et oscula, denique puer haud pueriliter
respondit, nec vitae genus nec ipsum sibi satis adhuc notum esse;
simul ac maturuisset aetas, tum hac de re deliberaturum. Cessit
140 quidem ille vir non omnino stultus nec malus; verum ex hac
hominum sodalitate noui, qui non modo terriculamentis ac blanditiis
verumetiam horrendis obtestationibus ac prope dixerim exorcismis
et incantamentis, pueros nondum egressos annum decimum quartum,
diuites ac bene natos, conati sunt obtundere, vt insciis parentibus

145 ipsorum instituto semet addicerent. Quid est plagium, si hoc
non est?

Ergo quum in patriam redissent Antonius ac Florentius, tutores,
qui rem, quamuis exilem, non optima fide tractarant, agunt de
instituto monastico; partim quo citius expedirentur a cura, partim

150 quia ille ludimagister, qui solus rem administrabat (nan: vnus
pestilentia correptus subito decessit, nee ratione reddita, tertius

140, nec H: ac N.